109
CAPUT XVII.
Nullum animal morosius est, nullum maiore arte tractandum, quam homo, nulli magis parcendum. Quid enim stultius, quam in iumentis quidem et canibus erubescere, iram exercere, pessima autem conditione hominem esse? Morbis medemur, nec irascimur. Atqui et hic morbus est animi, mollem medicinam desiderat, ipsumque medentem minime infestum aegro. Mali medici est desperare ne curet. Idem in his quorum animus affectus est, facere debebit cui tradita salus omnium est: non cito spem proiicere, nec mortifera signa pronunciare. Luctetur cum vitiis, resistat, aliis morbum suum exprobret, quosdam morbi curatione decipiat, citius meliusque sanaturus remediis fallentibus. Agat princeps curam non tantum salutis, sed etiam honestae cicatricis. Nulli regi gloria est ex saeva, animadversione. Quis enim dubitat posse? At contra maxima, si vim suam continet, si multos irae alienae eripit, neminem suae impendit.
Nullum animal] Clausula, qua apte superiora clauderentur, si mox sequerentur ea quae de servis paulo post subiiciet. Quum enim in comparatione animalium diversi generis illud conveniret, nulli magis parcendum quam homini, erat et illud addendum, etiam inter homines nulli magis quam libero. Nunc quaedam admiscet minime loco posita: quae si in alium locum distulisset, optime quadrarent. Haec ergo accipiamus quasi dicta sint per digressionem.
Morbis medemur] Quasi diceret, quum princeps alicui poenam infligit, non aliam causam praetendit nisi quod sic corrigitur hominum pravitas, qui aliter cohiberi non possunt: quod curatur ulcus publicum, quod membra morbosa abscinduntur, ne malum in totum corpus serpat. Atqui et eam rationem sequuntur medici Imo verius princeps quidam est animi medicus: quum morbus animi sit vitium. Imitentur ergo principes bonos medicos, qui non intem-
peranter aegros affligunt, qui faciles curationes primum admovent, et fallentia remedia, nec desperant quamdiu aliquid tentare possunt. Morbis medentur, non irascuntur.
Quorum animus affectus est] Id est male habitus et male dispositus, ut vulgo loquuntur. Sic enim affectus fere accipitur
110
in malam partem, quum est sine adiecto. Livius libro IX.: In corpore tamen affecto vigebat vis animi consiliique.
Nec mortifera signa] Alludit ad praesagia medicorum, quibus certam mortem praenunciari scribunt.