CAPUT XVIII.
Servis imperare moderate, laus est: et in mancipio cogitandum est, non quantum illud impune pati possit, sed quantum tibi permittat aequi bonique natura, quae parcere etiam captivis et pretio paratis iubet. Quanto iustius his iubet, tanto iustius hominibus liberis, ingenuis honestis, non ut mancipiis abuti, sed his quos gradu antecedas, quorumque tibi non tradita servitus, sed tutela. Servis ad statuam licet confugere, quum in servum omnia liceant. Est aliquid quod homini in hominem licere, commune ius animantium vetet. Quis non Vedium Pollionem peius oderat, quam servi sui, quod muraenas sanguine humano saginabat, et eos qui se aliquid offenderant, in vivarium, quid aliud quam serpentibus, obiici iubebat? O hominem mille mortibus dignum, sive devorandos servos obiiciebat muraenis, quas esurus erat: sive in hoc tantum illas alebat, ut sic aleret. Quemadmodum domini crudeles tota civitate commonstrantur invisique et detestabiles sunt, ita regum et iniuria latius patet, et infamia atque odium saeculis traditur. Quanto autem non nasci melius fuit, quam numerari inter publico malo natos? A maiori ad minus: Si non omnia licent domino in servum, ergo nec principi in subditum. Sic enim debet dominus servo imperare, ut interim agnoscat hominem. Sic princeps dominari subdito, ut hominem agnoscat et liberum. A minori: Si domini crudeles, quorum crudelitas privatis parietibus continetur, tota civitate commonstrantur: regum saevitia, quae in populos exercetur, in vulgus infamis est, et ad posteritatis quoque memoriam dimanat.
Servis imperare moderate] Est etiam erga infimum hominum genus servanda iustitia, inquit Cicero. Hi sunt servi, quibus uti bene quidam praecipiunt ut mercenariis, ad exigendas operas, et iusta praestanda. Plato quoque in VI. de Republica: Est, inquit, recta serverum educatio, ut nulla illis contumelia inferatur, iniuriaque iis multo minus, si fieri possit, quam aequalibus inferenda. Modus tamen ad-
hibendus est. Nam, ut statim idem subdit, castigandi caedendique
111
semper iure sunt servi: neque ita monendi ut liberi, ne molliores fiant; alloquutio omnis ad servos, quodammodo imperium sit, etc.
Aequi bonique natura] Satis ostendit Budaeus in suis annotationibus, quid esset aequum et bonum, quod iuri summo seu rigori iuris opponitur. Nam quum ius omnia recta et inflexibilia exigat, aequitas de iure aliquid remittit. Haec Graecis ἐπιείκεια, illud τὸ κατὰ τὸν νόμον δίκαιον dicitur. Sensus est igitur, dominos non respicere quantum suo iure in servos possint, sed quadam aequitatis norma temperare imperium.
Quae parcere etiam captivis] Eadem etiam aequitas bello devictos et captivos conservari iubet. Nam si iure summo agatur, praesertim in medio belli tumultu, non est nec misericordiae nec mansuetudini locus: atque ut loquitur Pyrrhus apud Senecam in Troade:
Lex nulla capto parcit, aut poenam impedit.
Aequius respondet Agamemnon:
Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor.
Cicero Offic. I.: Parta autem victoria conservandi sunt ii, qui non crudeles in bello nec immanes fuerunt. Horatius I. Epistolarum:
Vendere quum possis captivum, occidere noli:
Serviet utiliter, seu pascat durus, aretque.
Hinc Vergilius Aeneidos VI.:
Tu regere imperio populos, Romane, memento.
Hac tibi erunt artes, pacisque imponere morem,
Parcere subiectis et debellare superbos.
Et Alexander libro IV. Curtii: Et vincere, et consulere victis scio.
Liberis, ingenuis, honestis] Qui serviles contumelias, et sordida obsequia pati non possunt. Unde Hermolaus ad Alexandrum libro VI. Curtii: Occidendi te consilium inivimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti, sed quasi in mancipia dominaris. Liberis dixit, et ingenuis, quia haec inter se differunt. Liberi enim aliquando fiunt, ingenui semper nascuntur. Vide Iurisconsultos.
Servis ad statuam] Servi enim, si premerentur intolerabili dominorum saevitia, ad Caesarum statuas confugiebant: et si quidem iusta causa implorabant opem, eximebantur prioris domini potestati. §. sed et maior. de iis qui sunt sui vel alieni iuris. lib. I. Instit. Antoninus consultus a quibusdam praesidibus provinciarum, de iis servis qui ad aedem sacram, vel ad statuas principum confugiunt, praecepit ut si videatur intolerabilis saevitia dominorum, cogantur servos suos bonis conditionibus vendere. In eandem sententiam est constitutio Valer. Theod. et Arcad. aaa. lib. I. C. Tranquillus in Tiberio: Paulatim hoc genus calumniae eo processit, ut haec quoque capitalia essent, circa Augusti simulacrum ser-
vum cecidisse, vestem mutasse etc. Hoc ius asyliae postea transiit ad basilicas Apostolorum et Martyrum, ut legitur in multis Iuris locis. Vide
112
Augustinum libro I. de Civit. Dei.
Quum in servum omnia liceant] Utpote in quem vitae necisque potestas domino permissa est.
Est aliquid quod homini in hominem licere] Natura enim indidit animalibus societatem in suo cuique genere, ut homo hominem non violet, nec canis canem, nec equus equum etc. Qui sensus ut elici posset, mutavi veterem lectionem.
Quis non Vedium Pollionem] Locus a contrariis. Si enim passim odio habitus est Vedius Pollio, quod servos muraenis devorandos in vivarium coniiciebat, est igitur aliquid quod commune ius animantium homini non permittit in hominem. Quod autem legendum sit, Vedius Pollio, constat ex autoritate Plinii, cuius verba sunt libro IX. c. 23: Invenit in hoc animali documenta saevitiae Vedius Pollio eques romanus ex amicis divi Augusti, vivariis earum immergens damnata mancipia, non tanquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter hominem distrahi spectare non poterat. Ob eam causam libro I. Taciti, inter probra Augusti ab obtrectatoribus recensetur Vedii Pollionis luxus, quod eius amicus esset. Hunc etiam Vedium Tacitus libro XII. numerat inter praevalida equitum romanorum nomina, quorum potentia Augusto imperante pollebat. Miror quid in mentem venerit Erasmo, ut in secunda editione Atedium pro Vedio reponeret libro III. de Ira, ubi eiusdem historiae Seneca meminit, quum veram lectionem asseruerit Coelius Rhodiginus in lectionibus antiquis, verba ipsius Senecae licet suppresso autore referens. Senecae verba sunt: Quum Augustus coenaret apud Vedium Pollionem, fregerat unus crystallinum ex servis. Ad mortem rapi eum Vedius iussit, nec vulgari quidem periturum morte. Muraenis obiici iubebatur, quas ingens piscina continebat. Quis non hoc putaret luxuriae causa facere? saevitia erat. Evasit e manibus puer, et confugit ad Caesaris pedes, nihil aliud petiturus, quam ut aliter periret, nec esca fieret. Motus est novitate crudelitatis Caesar, et illum quidem dimitti, et crystallina omnia coram se frangi iussit, complerique piscinam.
Quod muraenas] Muraena quae Graecis μύραινα, ut autor est Varro, piscis in primis deliciis quondam habitus, et qui nunc quoque in magno pretio suo tempore habetur, quantum ex descriptione Plinii et aliorum agnoscere possum. Is est quem lampretam vulgo dicunt, non multum absimilis anguil-
lae. Quanti aestimatae fuerint muraenae Romanis, vel illud argumento est, quod Antonia Drusi, muraenae quam diligebat, inaures addidit, et Crassus vir censorius amissam, quasi filiam, atratus flevit; quod Muraenae cognomen assumpserint a muraenis, quibus effuse delectabantur. Insignis est error Perotti, qui a maculis corporis appellatos Muraenas autumat, refragantibus Varrone, Macrobio, Columella. Hallucinatur etiam quum scribit Chirrum earum
113
vivaria excogitasse. Atqui Plinius, Varro, Columella, Macrobius, C. Hirrium tradunt: a quo dictator Caesar sex millia ad pondus accepit, quum triumphales coenas populo daret. Lege plura apud Plinium libro IX. c. 55., Macrobium libro III. Saturn., Varronem libro III. de Re rustica, Columellam libro VIII.
In vivarium] Vivarium hic usurpatum pro piscina, contra quam docuerit Gellius libro II. qui vult accipi pro loco in quo ferae vivae pascantur, quod alias leporarium, alias roborarium dicitur. In hac tamen significatione non semel in autoribus legitur. Iuvenalis Satyra IV.:
Non dubitaturi fugitivum dicere piscem,
Depastumque diu vivaria Caesaris.
Seneca lib. XIV. Epist.: Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium, et urbes urbium prementium, quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum pericula non adiret gula.
Quas esurus erat] Id est luxuriae causa faciebat.
In hoc alebat, ut sic aleret] Ad exercendam crudelitatem.
Quam numerari inter publica mala] Alii codices habent, inter publico malo natos, nihilo peiore sensu. Idem est enim, natos numerari inter publica mala, et numerari inter natos malo publico. Tranquillus in Nerone: Domitii patris vox inter gratulationes amicorum, negantis quidquam ex se et Agrippina, nisi detestabile, et malo publico nasci potuisse. Ovidius:
O mihi perpetuum nata puella malum.