CAPUT XIX.
Excogitare nemo quidquam poterit, quod magis decorum regenti sit, quam clementia, quocunque modo is, et quocunque iure praepositus caeteris erit. Eo scilicet formosius id esse magnificentiusque fatebimur, quo in maiori praestabitur potestate: quam non oportet noxiam esse, si ad naturae legem componitur. Natura enim commenta est regem, quod et ex aliis animalibus licet cognoscere, et ex apibus, quarum regi amplissimum cubile est, medioque ac tutissimo loco. Praeterea onere vacat, exactor alienorum operum: et amisso rege totum dilabitur examen. Nec unquam plus uno pa-
tiuntur, melioremque pugna quaerunt. Praeterea insignis regi forma est, dissimilisque caeteris, tum magnitudine, tum nitore. Hoc tamen maxime distinguitur. Iracundissimae, ac pro corporis captu pugnacissimae
114
sunt apes, et aculeos in vulnere relinquunt. Rex ipse sine aculeo est. Noluit illum natura nec saevum esse, nec ultionem magno constaturam petere, telumque detraxit, et iram eius inermem reliquit. Exemplar hoc magnis regibus ingens. Est enim illi mos exserere se in parvis, et ingentium rerum documenta minima agere. Pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores, quum tanto hominum moderatior esse animus debeat, quanto vehementius nocet. Utinam quidem eadem homini lex esset, et ira cum telo suo frangeretur, nec saepius liceret nocere quam semel, nec alienis viribus exercere odia. Facile enim lassaretur furor, si per se sibi satisfaceret, et si mortis periculo vim suam effunderet. Sed ne nunc quidem illi cursus tutus est. Tantum enim necesse est timeat, quantum timeri vult, et manus omnium observet, et eo quoque tempore quo non captatur, peti se iudicet, nullumque momentum immune habeat. Hanc aliquis aegram vitam sustinet, quum liceat innoxium aliis, ob hoc securum, salutarem potentiam eius laetis omnibus tractare. Errat enim si quis existimat tutum esse ibi regem, ubi nihil a rege tutum est. Sed securitas securitate mutua paciscenda est. Non opus est instruere in altum editas arces, nec in ascensum arduos colles emunire, nec latera montium abscindere, multiplicibus se muris turribusque sepire. Salvum regem in aperto clementia praestabit. Unum est inexpugnabile munimentum, amor civium. Quid pulchrius est, quam vivere optantibus cunctis, et vota non sub custode nuncupantibus? Si paulum valitudo titubavit, non spem hominum excitari, sed metum? Nihil esse cuiquam tam pretiosum, quod non pro salute praesidis sui commutatum velit? Omne illi quod contingit, sibi quoque evenire deputet. In hoc assiduis bonitatis argumentis probavit non rempublicam suam esse, sed se reipublicae. Quis huic audeat struere aliquod periculum? Quis ab hoc non, si possit, fortunam quoque avertere velit? sub quo iustitia, pax, pudicitia, securitas,
115
dignitas, florent: sub quo opulenta civitas copia bonorum omnium abundat. Nec alio animo rectorem suum intuentur, quam si dii immortales potestatem visendi sui faciant: intueamur venerantes colentesque. Quid autem? non proximum illis locum tenet is, qui se ex deorum natura gerit beneficus, ac largus, et in melius potens? Hoc affectare, hoc imitari decet, maximum ita haberi, ut optimus simul habeatur. Postquam enumeravit per species eos qui aliis praesunt, ostenditque debere se praestare indulgentes erga eos quibus praefecti sunt, nunc generali sententia colligit eorum omnium praecipuam dotem esse clementiam, sive sit pater, qui filio imperet, seu praeceptor discipulo, tribunus militi, aut domi-
nus servo. Praecipue vero hoc ad regem spectare, quod natura illi exemplar in apibus proposuit, ad quod se componat.
Si ad naturae legem componitur] Ex disciplina Stoicorum, qui naturam tanquam optimam ducem sequi iubent.
Ex aliis animalibus] Ut in gruibus, quae unam semper sequuntur ordine literario.
Quarum regi amplissimum cubile] Mirum videri possit, cur Seneca poeticam hanc descriptionem ita per partes exsequatur, quum nihil paene ad rem faciat. Verum id data opera fecit, ut quandam regis maiestatem repraesentaret, ne videretur inepta comparatio. Quod dicit esse cubile medio ac tutissimo loco, id significat Vergilius eo carmine libro quarto Georgicon:
Praeterea regem non sic Aegyptus, et ingens
Lydia, nec populi Parthorum, aut Medus Hydaspes
Et Plinius libro XI. cap. 17: Mira plebei circa eum obedientia. Quum procedit, una est examen: circa eum conglobatur, cingit, protegit, cerni non patitur. Quum processere, se quaeque proximam illi esse cupit, et in officio conspici gaudet.
Onere vacat exactor] Vergilius:
Ille operum custos, illum admirantur, et omnes
Circumstant fremitu denso, stipantque frequentes:
Et saepe attollunt humeris, et corpora bello
Obiectant, pulchramque petunt per vulnera mortem.
Varro lib. III. de Re rustica: Regem suum sequuntur quocunque it, et fessum sublevant, et si nequit volare, subvolant, etc.
Et amisso rege totum dilabitur] Vergilius:
Rege incolumi mens omnibus una est:
Plinius: Duce prehenso totum tenetur agmen, migrantque ad alios. Esse
116
utique sine rego non possunt.
Nec unquam plus uno] In apibus princeps unus est, inquit Hieronymus ad Rusticum. Quod si propius contemplemur, hoc animal documento est, infidam esse regni societatem, nec regnum duos capere: siquidem duo reges ita factionibus multitudinem distrahunt, ut ad totius sobolis internecionem depugnare paratae sint, nisi praelium dirimatur altero ex regibus interempto.
Praeterea insignis regi forma est] Columella libro IX.: Sunt autem ii reges maiores paulo, et oblongi magis quam caeterae apes, rectioribus cruribus, sed minus amplis pinnis, pulchri coloris, et nitidi, levesque, etc. Vergilius:
Hic melior insignis et ore,
Et rutilis clarus squammis etc.
Iracundissima, et pro corporis captu] Vergilius:
Illis ira modum supra est, laesaeque venenum
Morsibus inspirant, et spicula caeca relinquunt
Affixa in venis, animasque in vulnere ponunt.
Huc allusit Curtius in Alexandro. Temeritas est, inquit, quam adhuc pro virtute timuistis: quae ubi primum impetum effudit, velut quaedam animalia, amisso aculeo torpet. Et Cicero pro Flacco: Mortuus est aculeo iam dimisso, ac dicto testimonio. Illud vero inter scriptores non convenit, statimne infixo aculeo emoriantur, an tantum degenerent in fucos. Plinius libro XVIII.: Aculeum apibus natura dedit ventri consertum; ad unum ictum hoc infixo, quidam eas statim emori putant, aliqui, non nisi intantum adacto, ut intestinum saepe assequatur: sed fucos postea esse, nec mella facere. Vides magna illa ingenia, quum: se tantopere in robus minutulis torserint, ne de apum quidem spiculis consentire. At illud nostratibus rusticis vulgare est, spiculum infixum non afferre mortem apibus, sed ad mel faciendum inutiles reddere.
Rex ipse sine aculeo est] Neque hoc citra controversiam est, an rex apum careat aculeo. Plinius: Non constat inter autores, rex nullumne solus non habeat aculeum, maiestate tantum armatus, an dederit eum quidem natura, sed usum illi tantum negaverit. Illud constat, imperatorem aculeo non uti. Aristotelis et Columellae eadem sententia est, nisi quod verbis paulum discrepant. Aristoteles enim in libro de animalibus affirmat habere, sed exarmatum, nec pugnae idoneum. Columella non spiculum, sed pleniorem quasi capillum vocat. Utcunque res habeat, hoc est quod vult Seneca, non esse datum regi a natura aculeum ad nocendum efficacem, ne saevus esset, aut ultionis appetens: quo exemplum regibus proponeret, ne essent aculeati, hoc est in iracundiam et vindictam proclives.
Pudeat a parvis animalibus] Quintilianus in Apibus pauperis:
117
Dicam animal quodammodo parvum hominis exemplar?
Utinam eadem homini] Id est, homines quum nocere alteri volunt, animam in vulnere ponerent, et damnum alienum simul suo malo compensarent. Non ita essent ad nocendum protervi, si cogitarent se vitae suae dispendio iram effundere.
Sed ne nunc quidem illi cursus] Nunc per rhetoricam correctionem subiicit, non magis tutum hominibus quam apibus, vim suam saeviendo exercere. Idque probat sententia illa vulgo usurpata. Necesse est multos timeat, quem multi timent. Itaque oportet ut qui assiduum terrorem incutit, singulis temporis articulis sit de vita sollicitus, et nova pericula in horas sibi impendere cogitet. Cyprianus ad Donatum de tyranno: Tam ille timere cogitur, quam timetur. Exigit poenas pariter de potentiore sublimitas, sit licet satellitum manu septus, et clausum ac protectum latus numeroso stipatore tueatur: quam securos non sinit esse subiectos, tam necesse est ut non sit ipse securus.
Hanc aliquis aegram vitam sustinet] Exprobrat
tyrannis suam miseriam, quum possint sibi facili ratione conciliare hominum animos, si volentibus, non invitis imperent.
Errat enim si quis existimat] Pendet ab altera sententia: Necesse est multos timeat, quem multi timent. Timet enim omnes, qui omnibus est causa timoris. Et illi est ab omnibus periculum, qui omnium ipse periculum est. Idem est quod dicit Curtius libro X.: Nullum ei satis fidum esse, quem metuat.
Securitas securitate mutua] Hac lege poterit sibi princeps ab omnibus securitatem polliceri, si omnes securos reddat. Plinius in Panegyrico: Habes amicos, quia amicus ipse es. Neque enim ut alia subiectis, ita amor imperatur. Neque est ullus affectus tam erectus, et liber, et dominationis impatiens, nec qui magis vices exigat.
Non opus est instruere] Quod tyranni faciunt, qui quum inter cives suos versantur, quasi ab hostibus obsideantur, vallo et castris se muniunt. Plutarchus in vita Arati eius verba refert ad Philippum, in hunc modum: Latrones saxa incolunt, et rupes, et praecipitiis se tutantur: regi autem nihil fide ac benevolentia firmius aut munitius esse potest. Et Plinius de Domitiano loquens: Ille tamen quibus sibi parietibus et muris salutem suam tueri videbatur, dolum secum, et insidias, et ultorem scelerum deum inclusit.
Arces] Non negligenda est verbi proprietas. Arx enim saepe dicitur sedes tyranni, quemadmodum adnotavit Paedianus in Divinationem.
Salvum regem in aperto] Hoc significat Mimus Publianus:
Bona comparat praesidia misericordia.
Inexpugnabile munimentum, amor civium] Pulchra acclamatio, quae omnia complectitur. In hanc sententiam Plinius in Panegyrico: Quanto nunc tutior, quanto securior eadem domus,
118
postquam non crudelitatis, sed amoris excubiis, non solitudine et claustris defenditur. Ecquid ergo non discimus experimento, fidissimam esse custodiam principis, ipsius innocentiam? Salustius in Iugurtha: Non exercitus, neque thesauri praesidia regni sunt, sed amici, quos neque armis, neque auro parare queas: officio et fide parantur. Haec arx inaccessa, hoc inexpugnabile munimentum, non egere munimento. Frustra se terrore succinxerit, qui septus caritate non fuerit. Armis enim arma irritantur. Plutarchus in vita Arati: Vera ac stabilis civium benevolentia, optima principis custodia est. Antigonus etiam, Demetrii pater, dicebat benevolentiam sibi semper visam optimum regni fundamentum, verissimumque praesidium.
Quid pulchrius quam vivere optantibus cunctis] Hoc me hercule unum satis esse debeat principi, quo se omnibus amabilem reddat: quod ita et vitae eius
omnes uno consensu favent, et mors non caret publicis lacrymis.
Et vota nuncupantibus] Pro eius salute et prosperitate. Solebant enim statis diebus solennia vota pro romanis imperatoribus nuncupare magistratus et sacerdotes, quae in certam verborum formulam concipiebantur. Interdum etiam quum res postulabat, sive imperator ad bellum proficisceretur, sive eius vita gravi morbo periclitaretur, quemadmodum ante Caesarum monarchiam consules magistratum inituri, aut ad bellum exeuntes, vota pro republica nuncupabant. De votis solennibus, quae calendis Ianuariis nuncupabantur, Tranquillus in Augusto: Quo animadverso vota quae in proximum lustrum suscipi mos est, collegam suum Tiberium nuncupare iussit. Idem in Nerone: Votorum nuncupatione, magna iam ordinum frequentia, vix repertae Capitolii claves. De extraordinariis Livius libro X.: Quem poenitere votorum, quae pro republica nuncupaverint tot consules plebeii, tot dictatores, aut ad exercitus euntes, aut inter ipsa bella? Tacitus libro XII.: Vocabatur interim senatus, votaque pro incolumitate principis consules et sacerdotes nuncupabant. Nuncupare vota est promittere, quod nos lingua vernacula dicimus facere votum. Cicero Philippica I.: Ea vota quae nunquam solveret, nuncupavit. Latinus Pacatus: Ego vota verborum, quae ego nuncupaveram, soluturus, id oratione tempus afficiam, quo romana lux coepit. Iam et illud observandum, ut hunc locum intelligamus, postquam consules et sacerdotes votorum nuncupationem certa verborum formula conceperant, populus eadem vota nuncupabat: quod voluit Ovidius hoc carmine Tristium II.:
Optavi peteres coelestia sidera tarde
Parsque fui turbae parva precantis idem.
Et pia thura dedi pro te, cumque omnibus unus
Ipse quoque adiuvi publica vota meis.
Non sub custode] Ergo libera, et benevolo animo concepta. Hinc
119
coniicio Nerones et Domitianos, et eiusdem notae imperatores, solitos apponere custodes civibus, ne vota in exsecrationem verterent. Huiusmodi vota servitutis magis et obsequii causa nuncupabantur, quam amoris et benevolentiae. At qui ex animo bene volunt, et bene precantur suo principi, non indigent custode. Custos pro observatore ponitur, quemadmodum apud Senecam libro II. de Ira: Propinavit illi Caesar heminam vini, et posuit illi custodem, unguentum et coronas misit, et observare iussit, an sumeret. Et Suetonius in Tiberio: Non cessavit flagitare aliquem cuiuslibet ordinis custodem factis atque dictis suis. Vulgus nostrum speculatorem dicit. Custodem antiqui vocabant subscriptorem causae, seu causidicum, qui adiuvabat oratorem submissiori voce, illum admonens, ne laberetur. Cicero in Divinatione: Custodem, inquit, Tullio me apponite. Quid? mihi quam
multis custodibus opus erit, ubi te semel ad meas capsas admisero? qui non solum ne quid enuncies, sed etiam ne quid auferas, custodiendus sis? Erant et custodes, qui iudicibus et quaestori apponebantur, quum sententiae tabellares in urnam coniiciebantur, quantum possum colligere ex loco Paediani. Singuli, inquit, iudices sententiam de tabula pronunciabant in levioribus causis, et ob id ipsum neque nota, neque custode opus fuit. Possumus et custodes appellare autore Budaeo, quos Graeci ἀντιγραφεῖς vocant, id est, antigrapharios, seu contrarotulatores. Quae omnia significata in idem recidunt.
Maximum ita haberi] His etiam cognominibus adulabantur suis Caesaribus Romani, in exemplum sui Iovis, cui antiquitus indiderant haec cognomina. Cicero libro II. de Natura deorum, Iovem a maioribus optimum maximum dictum tradit, quia maius est et gratius prodesse omnibus, quam opes maximas habere. Idem in oratione pro Domo sua: Quocirca te, Capitoline, quem propter beneficia populus romanus optimum, propter vim maximum nominavit. Plinius in Panegyrico: Iam quid tam civile, tam senatorium quam illud additum a nobis optimi cognomen? iustisne de causis senatus populusque romanus optimi tibi cognomen adiecit? Paratum id quidem, et in medio positum, novum tamen. Scias neminem ante meruisse, quod non erat excogitandum, si quis meruisset. An satius fuit felicem vocare? quod non moribus, sed fortunae datum est? Satius magnum, cui plus invidiae, quam pulchritudinis inest? Ille parens hominum deorumque, optimi prius, deinde maximi nomine colitur. Quo praeclarior laus tua, quem non minus constat optimum esse, quam maximum. Suetonius in Caligula: Compluribus cognominibus assumptis. Nam et pius, et castrorum filius, et pater exercituum, et optimus maximus Caesar vocabatur. Vide ut inter se dissideant Tranquillus et Plinius quorum alter primo Traiano attributum optimi cognomen affirmat, alter etiam Caligulae delatum tradit, qui multo ante Traianum imperavit.