120
CAPUT XX.
Duabus de causis punire princeps solet, si aut se vindicat, aut alium. Prius de ipsa parte disseram, quae ipsum contingit. Difficilius est enim moderari ubi dolori debetur ultio, quam ubi exemplo. Supervacuum est hoc loco admonere, ne facile credat, ut verum excutiat, ut innocentiae faveat, ut appareat non minus rem agi rei periclitantis, quam iudicis. Hoc autem ad iustitiam, non ad clementiam pertinet. Nunc illum hortamur, ut manifeste laesus animum in potestate habeat, et poenam, si tuo poterit, donet: sin minus, temperet, longeque sit in suis, quam in alienis exorabilior iniuriis. Nam quemadmodum non est magni animi qui
de alieno liberalis est, sed ille qui, quod alteri donat, sibi detrahit: ita clementem vocabo non in alieno dolore facilem, sed eum qui quum suis stimulis exagitetur, non prosilit, qui intelligit magni animi esse, iniurias in summa potentia pati, nec quidquam esse, gloriosius principe impune laeso. Partitio haec multam addit perspicuitatem orationi, et maiorem adderet, si totius operis summam complecteretur. Poterant enim sub haec membra convenire quae toto opere disputata sunt. Quanquam non improbanda est Senecae dispositio: qui primum de re in genere disseruit, nunc in formam partitionis, quae sparsim dicta sunt, digerit et colligit. Nunc compendio explicemus partitionem. Sic dilemmate colligit: his duabus causis princeps punit, aut ut iniuriam suam ulciscatur, aut alienam, Quantum ad primum membrum attinet, hoc illi praestare potest vindicta: aut solatium illi affert acceptae iniuriae, aut in reliquum securitatem. Neutrum in principem cadere debet. Non igitur licite punit, ut se vindicet. Minor probatur his rationibus, quod principis fortuna maior est, quam ut tali solatio egeat, vis manifestior, quam ut inde opinionem sibi virium quaerat, et similibus. De altero membro: vindicantur aliorum offensae, aut ut qui intulit iniuriam poena emendetur, aut ut alii exemplo deterreantur, aut sublatis malis securiores boni vivant. Haec tria melius praestantur leviori poena, quam graviori,
121
igitur est summo iure decedendum. Deinde singula per partes exsequitur.
Difficilius est moderari] Quia tunc princeps non se principem reputat, sed quasi res sit cum hoste capitali, quidquid potest excogitare dolor, machinatur.
Supervacuum est hoc loco] παράληψις, seu praeteritio, ubi quasi praetermittentes quaedam, nihilominus dicimus, ut hic se reticere fingit officia iustitiae, quod ad rem praesentem non faciant: sed tamen interim iudicem admonet, ut eorum rationem habeat.
Ne facile credat] Quod fere ita comparatum est, ut aures quae sunt delatoribus patulae, clausae sint veritati. Cur autem princeps accusatori credat, cuius non conscientia, quemadmodum ait Celsus, sed victoria est praemium? Praeclare ergo Iulianus, qui Cephidio accusatori dicenti, Non poterit nocens quis esse usquam, si negare suffecerit, respondit: Et quis innocens esse poterit, si accusasse sufficiet? autor Ammianus Marcellinus lib. XVIII. Et Mimus Publii:
Difficilem oportet aurem habere ad crimina.
Ut verum excutiat] Nihil coniecturis aut suspicionibus tribuat, non litigantium verbis fidem arroget, sed manifestis probationibus veritatem eliciat. Hanc sententiam eleganti carmine complexus est Phocylides poeta graecus:
Μηδὲ δίκην δικάσῃς πρὶν ἀμφοῖν μῦθον ἀκούσῃς.
Innocentiae faveat] Semper innocentem habeat, quem manifeste nocentem non deprehenderit, promp-
tior ad absolvendum, quam ad damnandum. Quod etiam legibus constitutum est: quod sanctius credatur impunitum relinqui facinus nocentis, quam innocentem damnari.
Ut manifeste laesus animum in potestate habeat] Haec clementiae sunt, ut princeps quas offensas potest iuste vindicare, ultro condonet, et dolori suo imperet, ne ultionem concupiscat. Dicimur animum in potestate habere, quum nullo affectu rapimur, et passionibus animi non sumus obnoxii, propterea quod huiusmodi perturbationes arbitrium nobis et voluntatis libertatem adimunt. Cato in oratione pro Rhodiensibus: Quo maiore opere dico suadeoque, uti haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus.
Quemadmodum non est magni animi] Aptissima comparatio. Quemadmodum, inquit, haec praepostera liberalitas, quae aufert aliis, quod aliis largiatur, non est magno animo digna: ita haec veniae facilitas quae alienas offensas condonat, non est digna clementiae titulo. Quum autem qui alieno dispendio benefici videri volunt, in eadem sint iniustitia, ac si in rem suam, alienam convertant, nihil faciunt laude dignum. Vide Ciceronem Offic. I.
De alieno liberalis] Hunc locum citat Erasmus in Chiliadibus inter proverbiales sententias: cui simile est carmen Homeri
122
Odyss. ρ:
Ἐπεὶ οὔτις ἐπίσχεσις οὐδ’ ἐλεητὺς
Nam res largiri alienas nulla res vetat, neque vero viget. Eadem verba repetit Seneca libro II. Epist.: Non est quod mireris animum meum, adhuc de alieno liberalis sum. Pro eodem Apuleius libro VII. Metamorph. dixit ludere de alieno corio. Contra Cicero lib. III. Epist.: Quum et natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior.
In alieno dolore facilem] Id est indulgentem et exorabilem, et ad ignoscendum paratum, ut Servius interpretatur II. Bucol. Vergilii
Et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello.
Idem IV. Georgicon:
Tende petens pacem, et faciles venerare Napaeas.
Tranquillus in Tiberio: Is forte tunc M. Lolio offensior, facilis exorabilisque in vitricum fuit. Donatus in Adelphos: Facilis, cuius ira cito solvitur; clemens, qui non cito irascitur.