CAPUT XXI.
Ultio duas res praestare solet: aut solatium affert ei qui accepit iniuriam, aut in reliquum securitatem. Principis maior est fortuna, quam ut tali solatio egeat: manifestiorque vis, quam ut alieno malo opinionem sibi virium quaerat. Hoc dico, quum
ab inferioribus petitus violatusque est. Nam si, quos pares aliquando habuit, infra se videt, satis vindicatus est, Regem et servus occidit. et serpens, et sagitta. Servavit quidem nemo, nisi maior eo quem servavit. Uti staque animose debet tanto munere deorum, dandi auferendique ritam potens, in his praesertim quos scit aliquando suo fastigio obstitisse. Hoc arbitrium adeptus, ultionem implexit, perfecitque quantum verae poenae satis erat. Perdidit enim vitam qui debet, et quisquis ex alto ad inimici pedes abiectus, alienam de capite suo regiamque sententiam exspectavit, in servatoris sui gloriam vivet plusque nomini eius conferet incolumis, quam si ex oculis ablatus esset. Assiduum enim spectaculum alienae virtutis est: in triumpho cito transisset. Si vero regnum quoque suum tuto relinqui apud eum potuit, reponique eo unde deciderat, ingenti incremento surgit laus eius, qui contentus fuit, ex rege victo nihil praeter gloriam sumere. Hoc est etiam ex victoria sua triumphare, testarique nihil se quod dignum esset victoria apud victos invenisse. Cum civibus et ignotis, atque humilibus eo moderatius agendum est, quo minoris est afflixisse
123
eos. Quibusdam libenter parcas, a quibusdam te vindicare fastidias, et non aliter quam ab animalibus parvis, et obterentem inquinantibus, reducenda manus est. At in his qui in ore civitatis servati punitique erunt, occasione notae clementiae utendum est. Partitio haec, ut diximus, ad primum membrum primae ac praecipuae partitionis referenda est, ubi rex vult iniurias suas vindicare. Vulgo subdivisionem vocant. Argumentum est quod rhetores vocant ex remotione, in quo tolluntur partes, ut totum quoque tollatur; ut hic: appetitur ultio aut ad solatium, aut ad securitatem; neutrum principi convenit, ergo nec vindicta.
Solatium affert illi] Eadem partitione usus est Cicero in oratione pro Cluentio: Homines inimicos suos morte affici volunt, vel quod metuunt, vel quod oderunt. Priorem partem attigit Callistr. l. capitalium ยง. famosos ff. de poenis. Ut solatio, inquit, sit cognatis et affinibus interemptorum, eodem loco poena reddita, quo latrones homicidia fecerunt. Et Ovidius Eleg. I.:
At tu ne dubita, minuet vindicta dolorem:
Unguibus in vultus protinus ire licet.
Aut in reliquum securitatem] Ad hanc partem eleganter allusit Statius, quum metum odii parentem appellavit.
Principis maior est] Refellit, quod minime regium sit hoc solatii genus, quod humiles appetunt, ne adversarii sibi impune insultent: regis vero maiestas extra controversiam posita sit.
Opinionem] Existimationem, passive, id est ut fidem suarum virium populo faciat. Cicero in Topicis: In homine virtutis opinio valet plurimum.
Idem Caecinnae: Tibi hanc ipsam opinionem ingenii apud ipsum plurimum profuturam. Idem in Salustium: Velim mihi respondeat, numquid hi quos protulit Scipiones et Metelli ante fuerunt aut opinionis, aut gloriae, quam eos res gestae suae, et vita innocentissime acta commendavit.
Hoc dico, quum ab inferioribus] Rursus hoc membrum dividitur. Aut vult princeps iniuriam vindicare, quam intulit inferior. Atqui tali solatio minime eget, ut dictum est. Aut vult offensam ulcisci, qua a pari laesus est: ut si cum extraneo principe bellum gesserit, qui postea bello subiugatus, venerit in suam potestatem: et hic satis vindicatus est fortunae ac victoriae suae beneficio: quia qui par erat quum laederet, nunc illi subiectus est. Subdit et alia in eandem rationem argumenta.
Regem et servus] Eadem est sententia, quam supra exsequutus est. Quum regis potentia sit sita in perdendo et servando, perdere, quod sibi eum multis commune est, non magni aestimet; servare, quod vere regium opus est et gloriosum, sibi asserat. Exerceat ergo vim suam servando potius quam perdendo.
Perdidit enim vitam qui debet] Tangit locum illum communem, melius esse libero homini millies mori, quam obtinere vitam precariam; ut alterius arbitrio vivat, cui parcitum est.
124
In triumpho cito transisset] Alludit ad antiquum morem Romanorum triumphantibus solennem. Praecedebant enim currum victoris captivi hostes, et quum per viam publicam in pompa ducti essent, poenas pensuri in carcerem coniiciebantur. Cicero Verrina VII.: Quum de foro in Capitolium flectere currum incipiunt, captivos duci iubent in carcerem: idemque dies et victoribus imperii, et victis vitae finis fuit. Dicit igitur Seneca maiorem laudem relaturum qui victis hostibus vitam indulgeat, quam si occidat: quod quamdiu vivent, testos erunt tuae clementiae. Pompa triumphi praeterit, et statim evanescit ex oculis hominum: nempe quae ad horam spectetur.
Hoc est etiam ex victoria] Modus loquendi venustissimus, victoriam ipsam vincere, seu de victoria triumphare. Sunt enim plerique qui vincere sciunt, sed parta victoria uti non possunt. Abutuntur itaque suo bono, dum intemperanter exsultant, et se supra modum efferunt, atque ut in summa dicam, vincuntur ipsi a sua victoria. Qui se modeste gerunt, ii vere sunt victoria sua maiores.