CAPUT XXII.
Transeamus ad alienas iniurias, in quibus vindicandis haec tria lex sequuta est, quae princeps quo-
que sequi debet: aut ut eum quem punit, emendet; aut ut poena eius caeteros meliores reddat; aut sublatis malis, securiores caeteri vivant. Ipsos facilius emendabis minore poena. Diligentius enim vivit, cui aliquid integri superest. Nemo dignitati perditae parcit. Impunitatis genus est, iam non habere poenae locum. Civitatis autem mores magis corrigit parcitas animadversionum. Facit enim consuetudinem peccandi multitudo peccantium: et minus gravis nota est quam turba damnatorum levat: et severitas quod maximum remedium habet, assiduitate amittit autoritatem. Constituit bonos mores civitati princeps, et vitia eius compescit, si patiens eorum est, non tanquam probet, sed tanquam invitus cum magno tormento ad castigandum veniat. Verecundiam peccandi facit ipsa clementia regentis. Gravior multo poena videtur, quae a miti viro constituitur. Praeterea videbis ea saepe committi, quae saepe vindicantur.
125
Hoc alterum membrum primariae partitionis, quod ipsum in tres partes distribuitur, ut in his etiam particulatim severitatem tollat, et insinuet clementiam. Dicit igitur tria esse legibus observata in vindicandis alienis iniuriis: quae principi esse proposita debent, qui lex animata est, et quem hic ne tantillum quidem oportet dare affectibus, sed omnia ex legis praescripto agere. Quae autem illa sint, et cuiusmodi, breviter explicemus.
Ut eum quem punit, emendet] Illud enim vulgatum est, illecebram peccandi esse impunitatem, atque, ut ait apud Salustium Memmius, Multo praestat in republica beneficii, quam maleficii immemorem fore. Bonus tantummodo segnior fit ubi negligas, malus improbior. Corrigendi sunt itaque poena, qui alia ratione in viam reduci nequeunt, ne fiant effrenatiores licentia et corruptiores. Ideo Solon dicebat rempublicam duobus contineri, praemio et poena. In quam sententiam Plinius, Praemia, inquit, bonorum et malorum, bonos et malos faciunt. Hoc genus poenae Graecis νουθεσία, καὶ κόλασις, καὶ παραίνεσις dicitur, quasi latine monitionem dicas, et animadversionem. Sic scribit Gellius libro VI. quum de his tribus puniendi causis loquitur eodem sensu quo Seneca: nisi quod in tertia discrepat. Vocat enim τιμωρίαν inductam ad tuendam eius dignitatem autoritatemque, in quem peccatum est, ne praetermissa contemptum eius pariat. Quod tamen si propius animadvertamus, ad eundem finem accedit. Plato duas omnino causas refert, tertiae non meminit: quam tamen non debuit negligere. Scribit enim in Gorgia esse conveniens, ut qui plectitur, ab eo a quo punitur, melior fiat, aut ut exemplo caeteris sit, qui videntes male affectum, prae metu contineantur. Et alibi: Supplicia et iis qui perferunt, et spectatoribus utilia esse oportet.
Aut eius poena caeteros] Haec species punitionis Graecis παράδειγμα, Latinis exemplum nomina-
tur, quum poena unius metus est multorum, ut loquuntur Gratian. et Valen. aa. in l. I. C. ad l. Iul. repe. quam ob causam et poenae interdum plus solito exacerbantur, ait Claud. l. aut facta ff. de poenis. Plutarchus de sera numinis vindicta: Scelestorum supplicia ideo manifeste cunctis ostenduntur, quoniam vindictae cum ratione inflictae officium est, alios per aliorum animadversiones compescere et cohibere. Cicero ad Brutum: Neque tam ulciscendi causa, quam ut et in praesens sceleratos cives timore ab impugnanda patria deterrerem, et in posterum documentum statuerem, ne quis talem amentiam vellet imitari. Cicero Offic. I.: Ac nescio an satis sit eum qui deliquit, facti sui poenitere, ut caeteri sint ad peccandum tardiores.
Aut sublatis malis securiores] Haec pars praetermissa a Platone, ad quam tamen respexit Ulp. iurisc. tit. de offic. praesid. Congruit, inquit, bono et gravi praesidi curare ut pacata et quieta provincia sit quam regit: quod non difficile obtinebit, si sollicite agat
126
ut malis hominibus provincia careat, eosque conquirat.
Ipsos facilius emendabis] Quantum ad castigationem eius in quem animadvertitur, ostendit plus profici mansuetudine et clementia, quam extrema severitate.
Impunitatis genus est] Istud innuit Q. Curtius libro V.: Nec mirari hominem mercedo conductum omnia habere venalia, sine pignore, sine lare, terrarum orbis exsulem, ancipitem hostem, ad nutum licentium circumferri.
Civitatis autem mores] Quantum ad exemplum.
Facit enim consuetudinem] Sententia est quae potest in utramque partem usurpari. Quomodo enim multitudo peccantium consuetudinem peccandi facit, nisi quod, ut ait Cicero Epist. IV.: Quod exemplo fit, id etiam fieri iure putant? Quod si in aliquem prius animadversum foret, minime exemplorum usu culpam tuerentur, inquit Demosthenes. In eundem sensum Cyprianus in epistola ad Donatum: Nullus de legibus metus est, de quaestore, de iudice. pavor nullus. Quod potest redimi, non timetur. Esse iam inter nocentes innoxium, crimen est. Malos quisquis non imitatur, offendit. Consensere iura peccatis, et coepit esse licitum, quod publicum est. Lucanus libro V.:
Quidquid multis peccatur. inultum est.
Et Iuvenalis Satyra II.:
Faciunt hi plura: sed illos
Trahit autem argumentum in aliam partem Seneca, quod tum demum appareat quantus sit delinquentium numerus, quum tam multi delinquentes puniuntur.
Constituit bonos mores] Quippe infidelis recti magister est metus, inquit Plinius in Panegyrico, quod
ex Cicerone accepit. Ille enim in Antonium sic: Quippe te bonum faciebat timor, non diuturni magister officii. Simile est illud Latini Pacati in Panegyrico: Quiescentibus legum minis subiit quemque privatim sui poenitentia. Sic est enim, sic est, exasperat homines imperata correctio, blandissime monetur exemplo.