CAPUT XXIII.
Pater tuus plures intra quinquennium culleo insuit, quam omnibus saeculis insutos accepimus. Multo minus audebant liberi nefas ultimum admittere, quamdiu sine lege crimen fuit. Summa enim prudentia altissimi viri, et rerum naturae peritissimi, maluerunt velut incredibile scelus, et ultra audaciam positum praeterire, quam, dum vindicant, ostendere posse fieri. Itaque parricidae cum lege coeperunt, et illis facinus poena monstravit. Pessimo loco pietas fuit, postquam saepius culleos vidimus, quam cruces. In qua civitate raro homines puniuntur, in ea consensus fit innocentiae, et indulgetur velut publico bono. Putet se innocentem esse civitas, erit. Magis irascitur a communi
127
frugalitate desciscentibus, si paucos eos esse viderit. Periculosum est, mihi crede, ostendere civitati quanto plures mali sint. Probat ab exemplo quod dixerat, poenarum immodica frequentia non tam corrigi saepe civitatis mores, quam in deterius prolabi.
Pater tuus] Claudius Caesar puter adoptivus, a quo Nero instigante Agrippina adoptatus fuerat undecimo aetatis suae anno. Autores Tranquillus et Tacitus. Tranquillus in eius vita: Tormenta quaestionum poenasque parricidarum repraesentabat exigebatque coram.
Nefas ultimum] Id est, deterrimum et scelerosissimum. Curtius libro V.: Onustique praeda per scelus ultimum parta, fugam intendunt. Idem libro VI.: Subest silentio facinus, et avida spes regni praecipitem animum ad ultimum nefas impulit. Ammianus Marcellinus: Nec visum hominem nec auditum damnare, nefas ultimum saepe exclamans. Sic Fabius vocat nefas ultimum, praeposteram venerem.
Summa enim prudentia, altissimi viri] Solonem intelligit, qui quum leges Atheniensibus tulisset, interrogatus cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem necasset, respondit se id neminem facturum putasse. Sapienter fecisse dicitur, inquit Cicero, qui de eo nihil sanxerit, quod antea commissum non erat, ne non tam prohibere, quam admonere videretur. Cuius imitatione Romulus, autore Plutarcho, quum et ipse leges conderet, nullam parricidii poenam definire voluit, sed omne homicidium vocavit parricidium: quod hoc impium ac ne-
farium, illud autem impossibile duceret. Ac multa saecula visus est recte huiusmodi facinus desperasse. Nemo enim sexcentis post annis tale scelus perpetravit. Sed post Annibalis bellum L. Hostius fertur primus patrem occidisse. Haec Plutarchus in vita Romuli. Cui adversatur Livius, quemadmodum indicat L. Flori Epitome in lib. LXVIII. ubi scribitur P. Malleolum primum omnium insutum culleo matre interempta, in mare praecipitatum esse, C. Mario, nisi fallor, quintum consule.