Si servi nostri nos numerare] Nemo mirabitur hoc dixisse Senecam, qui animadverterit ad verba Plinii lib. XXXIII.: At nunc cibi quoque, inquit, et potus vindicantur annulo a rapina. Hoc profecere mancipiorum legiones, et in domo turba externa acta. Servorum quoque causa nomenclator
adhibendus. Sed aliter apud antiquos. Singuli marcipores, luciporesque, dominorum gentiles, in promiscuo victum habebant. Iuvenalis Satyra III.:
Protinus ad censum, de moribus ultima fiet
Quaestio, quot pascit servos, quot possidet agri
Item:
Magno hospitium mirabile, magno
Servorum ventres constant.
Et VII.:
Respicit hoc primum qui litigat, an tibi servi
Octo, decem comites post te, an sit sella, togati
Tacitus libro IV.: Iam trepida ob multitudinem familiarum, quae gliscebat immensum, plebe ingenua. Et eiusdem libro III. in literis Tiberii ad senatum: Quid enim primum prohibere, et priscum ad morem recidere aggrediar? Villarumne infinita spatia? familiarum numerum et nationes? Et ne hic longius immoremur, unius hominis familia nos docebit, quam fuerit periculosum civibus a servis suis numerari. Scribit enim Plinius libro XXXI. in hunc modum: Claudius
129
Isidorus testamento dixit: quamvis multa civili bello amisisset, relinquere tamen servorum quatuor millia, iuga boum tria millia sexcenta, reliqui pecoris ducenta quinquaginta millia. Hinc collige quantos servorum greges possederint illi gurgites, Crassi, Pompeii, Luculli, quum iste nec celeberrimus nomine divitiarum, et bellorum cladibus exhaustus, quatuor millia servorum reliquerit. Haec eo libentius commemoravi, quod passim occurrant in autoribus serviles tumultus, qui ne ipsi quidem Capitolio interdum pepercerunt.