CAPUT XXV.
Quid enim interest, oro te Alexander, leoni Lysimachum obiicias, an ipse laceres dentibus tuis? Tuum illud os est, tua illa feritas. O quam cuperes tibi po-
tius ungues esse? tibi rictum illum edendorum hominum capacem? Non erigimus a te, ut manus ista, exitium familiarium certissimum, ulli salutaris sit: ut iste animus ferox, insatiabile gentium malum, citra sanguinem caedemque satietur. Clementia, vocatur, si ad occidendum amicum carnifex inter homines eligitur. Hoc est quare vel abominanda sit saevitia, quod excedit fines, primum solitos, deinde humanos. Nova supplicia conquirit, ingenium advocat, instrumenta excogitat; per quae varietur atque extendatur dolor, et delectetur malis hominum. Tunc ille diri animi morbus ad insaniam pervenit ultimam, quum
130
crudelitas versa est in voluptatem, et iam occidere hominem iuvat. Nam talem virum a tergo sequitur eversio. Odio, veneno, gladiis, tam multis periculis petitur, quam multorum ipse periculum est: privatisque nonnunquam consiliis, alias vero consternatione publica circumvenitur. Levis enim et privata pernicies non totas urbes movet. Quod late furere coepit, et omnes appetit, undique configitur. Serpentes parvulae fallunt, nec publice consequuntur. Ubi aliqua solitam mensuram transiit, et in monstrum excrevit, ubi fontes potu infecit, et si afflavit, deurit, obteritque, quacumque incessit, ballistis petitur. Possunt verba dare, et evadere pusilla mala; ingentibus obviam itur. Sic unus aeger nec domum quidem perturbat. At ubi crebris mortibus pestilentiam esse apparuit, conclamatio civitatis ac fuga est, et diis ipsis manus intenduntur. Sub uno aliquo tecto flamma, apparuit, familia vicinique aquam ingerunt. At incendium castum, et multas iam domos depastum, parte urbis obruitur.
Quid enim interest] Ad illud referendum, quod in superiori capite dixerat, abiecto homine in sylvestre animal transire, qui sanguine gauderet et vulneribus: nunc per apostrophen seu aversionem ad Alexandrum, Quid interest, inquit, tuam ipse crudelitatem exsequaris, an dentibus leonis saevias? etc. Haec figura μετάβασις dicitur Rutilio Lupo.
Lysimachum] Hic inter scriptores non convenit, quod multi affirmant Lysimachum leoni obiectum ab Alexandro: unus Q. Curtius eam opinionem refellit. Nam et ipse Seneca alibi, et Valerius libro IX. cap. de ira et odio, et Iustinus libro XV. consentiunt obiectum fuisse, sed quum ad conspectum eius concitus leo impetum fecisset, manum manipulo involutam in os eius immersisse, arreptaque lingua feram exanimasse. Curtii autem verba sunt libro VIII.: Inter quas quum leo magnitudinis rarae ipsum regem invasurus incurreret, forte Lysimachus, qui postea regnavit, proximus Alexandro, venabulum obiicere ferae coeperat. Quo rex repulso, et abire iusso, adiecit, tam a semet quam a Lysimacho leonem interfici posse. Lysimachus enim quondam quum venaretur in Syria,
131
occiderat eximiae magnitudinis feram solus: sed laevo humero usque ad ossa laceratus, ad ultimum periculi per-
venerat. Id ipsum exprobrans illi rex, fortius quam loquutus est fecit. Nam feram non excepit modo, sed etiam uno vulnere occidit. Fabulam quae obiectum a rege Lysimachum temere vulgavit, ex eo casu ortam crediderim. Apud Plutarchum nulla mentio. At vero hoc philosophis et oratoribus, quibus non est propositum perpetuam historiam texere, permittitur res dubiae fidei prout locus postulat, in usum suum accommodare. Quod tamen non semper observat Seneca. Libro enim II. de Ira, rem a nullo, quod sciam, memoriae proditam, de Alexandro confinxit, admonitum matris epistola ut a veneno Philippi medici caveret, acceptam ab eo potionem nihilo minus interritum bibisse: quum hanc epistolam non matris, sed Parmenionis fuisse testentur Plutarchus et Arrianus inter Graecos, ex Latinis Curtius et Iustinus.
Non exigimus a te] Per modum concessionis gradatim procedit, donec ad id quod est maximum perveniat, quo maiorem faciat invidiam. Estque amplificatio per ratiocinationem, ut docet Fabius libro VIII.: Non petimus ut alicui prosis, familiaribus tuis exitium afferre solitus, nedum extraneis. Non exigimus ne noceas, qui in omnium gentium clades natus es: verum ut modum aliquem adhibeas saevitiae, et usitato more crudelis sis. Tale est illud Veneris apud Vergilium lib. X. Aeneidos, quantum ad concessionem:
Nil super imperio moveor: speravimus ista
Dum fortuna fuit: vincant quos vincere mavis.
Si nulla est regio Teucris, quam det tua coniux
Dura, per eversae genitor fumantia Troiae
Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis,
Et quacunque viam dederit fortuna, sequatur:
Hunc tegere, et dirae valeam subducere pugnae.
Nam Iupiter et imperium et victoriam et salutem Aeneae promiserat.
Exitium familiarium] Nempe quae Clytum inter epulas transfoderit, ex Macedone et libero pigre in persicam servitutem transeuntem. Nam Parmenionem, et eius filium Philotam, purpuratorum praecipuos et duces primarios exercitus non sua manu interfecit Alexander, sed occidendos suis tortoribus dedit. Trogus libro IX. de eo et Philippo patre: Iram pater dissimulare, plerumque et vincere. Hic ut exarsisset, nec dilatio ultionis, nec modus erat. Regnare ille cum amicis volebat, hic in amicos regna exercere; amari pater,
132
hic male metui.
Clementia vocatur] Scite hunc locum reposuit Erasmus, ut cum Vergiliano carmine conveniat:
Si pereo, manibus hominum periisse iurabit.
Instrumenta excogitat per quae varietur] Non enim tyrannis satis est mortem infligere, sed novas artes excogitant, quibus diu misere langueant, quos tandem volunt perire: quo scilicet se mori sentiant, ut
solebat iactare Caligula. Hercule furente: Lycus apud Senecam in
Qui morte cunctos luere supplicium iubet,
Nescit tyrannus esse: diversa irroga,
Miserum veta perire, felicem iube.
Apud eundem Atreus in Agamemnone:
Rudis est tyrannus morte qui poenam exigit.
Hinc taurus Phalaridis, et Neronis ludibria in Christianos, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent.
Quum crudelitas versa in voluptatem] Quanquam enim philosophi non putant quenquam a naturali lege ita desciscere, ut animi causa malus sit, nescio tamen quomodo id usu venit, ut gratuito sint quidam mali tanta peccandi libidine insanientes, ut hoc ipsum peccare delectet, etiam si causa non sit.
Serpentes parvulae fallunt] Ludit suo more aliquot similibus, quae omnia in eam sententiam tendunt, quo latius grassatur tyranni saevitia, eo illi a pluribus metuendum esse.
Ubi aliqua mensuram] Qualis illa quae Romam missa est a Regulo, portentosae magnitudinis, et fidem excessurae, nisi tot scriptores uno ore constanter affirmarent.
Ballistis] Ballistarum variae formae erant antiquis, quemadmodum apparet ex libro VI. tertiae decadis Livii ubi ballistae maiores et minores, sicut scorpiones maiores et minores, et item catapultae. Haec autem tria sic inter se differunt, quod ballista evibrantur lapides, quamvis interdum etiam spicula, ut docet Vegetius libro IV. Catapultae, quantum possum intelligere ex Vitruvio, Vegetio et Marcellino machinae fuerunt multi artificii, quibus sagittae eiaculabantur, quae tamen abierunt in desuetudinem. Scorpiones latino nomine, neque forte improprio, appellare liceat aetatis nostrae arcuballistas. Dicitur ballista a verbo graeco βάλλω, quod est iacio.
Possunt verba dare] Quae scilicet prius nocent, quam praevideri praecaverive possint. Verba dare, decipere est etiam sine verbis, ut docet Gellius libro XVII. Ex eo tractum, quod qui multa et magnifica pollicentur, nihil fere praestant. Cicero Philipp. XIII.: Scilicet verba dedimus, decepimus, ubi explicat quid sit verba dare. Quadrigarius: Ea Lucani ubi resciverunt per fallacias sibi verba data esse. Seneca lib. VI. Epist.:. Ne verba nobis dentur, et esse in illis aliquid magni ac secreti iudicemus.