133
CAPUT XXVI.
Crudelitatem privatorum quoque serviles manus sub certo crucis periculo ultae sunt: tyrannorum, gen-
tes populique, et quorum erat malum, et ii quibus imminebat, exscindere aggressi sunt. Aliquando sua praesidia in ipsos consurrexerunt, perfidiamque, et impietatem, et feritatem, et quidquid ab illis didicerant, in ipsos exercuerunt. Quid enim potest ab eo quisquam sperare, quem malum docuit? Non diu apparet nequitia, nec quantum videtur peccat. Sed puta tutam esse crudelitatem, quale eius regnum est? Non aliud quam captarum urbium forma, et terribiles facies publici metus. Omnia moesta, trepida, et confusa. Voluptates ipsae timentur, non convivia secura ineunt, in quibus lingua sollicite etiam ebriis custodienda est. Non spectacula, ex quibus materia criminis ac periculi quaeritur. Apparentur licet, inquit, magna impensa, et regiis opibus, et artificum exquisitis nominibus: quem tamen e ludo in carcerem ire iuvet? Quod istud dii boni, malum est? occidere, saevire, delectar, sono catenarum, et civium capita decidere? quocunque ventum est, multum sanguinis fundere? aspectu suo terrere ac fugare? Quae alia vita esset, si leones ursique regnarent? si serpentibus in nos, ac noxiosissimo cuique animali daretur potestas? Illa rationis expertia, et a nobis immanitatis crimine damnata, abstinent suis, et tuta est inter feras similitudo morum. Apud homines tamen nec a necessariis quidem rabies temperat sibi: sed externa suaque in aequo habet, quo possit exercitatior a singulorum deinde caedibus, in exitia gentium serpere: et iniicere tectis ignem aratrumque vetustis urbibus inducere, potentiam putat: et unum occidi aut alterum, parum imperatorium credit. Nisi eodem tempore grex miserorum subiectus stetit, crudelitatem suam in ordinem coactam putat. Felicitas illa, multis salutem dare, et ad vitam ab
134
ipsa morte revocare, et mereri clementia civicam. Nullum ornamentum principis fastigio dignius pulchriusque est, quam illa corona ob cives servatos. Non hostilia arma detracta victis, non currus barbarorum sanguine cruenti, non parta bello spolia. Haec divina potentia est, gregatim ac publice servare: multos autem occidere, et indiscrete, incendii ac ruinae potentia est. Hoc toto capite partim colligit quam sit periculosum exercere crudelitatem et saevitiam, cuius tot exsistant vindices, partim etiam si maxime tutum sit, ostendit ita foedam et horribilem per se crudelitatis faciem, ut hac sola ratione exsecrabilis esse possit. Demum explicat quam longe abesse debeat a principe immanis hic affectus: ruinae et incendii potentiam esse, perdere: principis maiestatem constare salutem gregatim ac publice dando.
Crudelitatem privatorum] Argumentum a minori. Si enim servi, qui ita proiecto sunt animo, ut nihil egregium audeant, ulti sunt privatorum crudelitatem, qui non tam longe lateque saeviunt quam principes, idque sub certo mortis periculo: cur non magis liberi, qui ad animosa facinora nati sunt, ulcis-
cantur tyrannorum saevitiam, quae tot populos et tot terras premit, quum id magna spe impunitatis facere possint? Memmius apud Salustium: Servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt: vos, Quirites, in imperio nati, servitutem toleratis?
Sed puta tutam esse] Concessio seu permissio rhetorica.
Voluptates ipsae timentur] Haec omnia tametsi in tyrannos conveniunt, ut in eos qui tyrannide premuntur, locus tamen postulat ut de iis intelligamus dici, qui sub tyranno vivunt: quod ex sequentibus facile perspicitur.
Non convivia secura ineunt, in quibus lingua] Nam, ut ait Horat. in Arte:
Reges dicuntur multis urgere culullis,
Et torquere mero, quem perspexisse laborant
Notum est et illud Plinii: Alii mortifera loquuntur, rediturasque per iugulum voces non continent.
Non spectacula ex quibus] Bene dixit materiam criminis ac periculi peti ex spectaculis. Vix enim abstinebant histriones, quin locos insignes ex tragoediis aut attellanis torquerent in malos principes, si in mores eorum cadere viderentur. Quae si exciperentur consensu et applausu populi, et actores et spectatores rapiebantur ad poenam. Pauca quaedam exempli
135
causa subiiciemus. Tiberio imperante, quum in attellanico exodio hircus vetulus capreis naturam liguriret, visus est designari liguritor Tiberius. Et spectante imperatore Maximino, qui se ob vastitatem et robur corporis immortalem credebat, pronunciati sunt versus:
Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur.
Elephas grandis est, et occiditur.
Leo fortis est, et occiditur.
Tigris fortis est, et occiditur.
Cave multos, si singulos non times.
Hinc factum est ut principes mala conscientia perculsi, quaedam ad se pertinentia, quasi de se dicta essent, prava suspicione vindicarent.
Apparentur, inquit, licet] Haec in persona cuiuslibet civis, qui satius ducat omnino abstinere a spectaculis, quam tanti redimere brevem laetitiam, ut de ludo in carcerem trahatur.
Quae alia vita esset] Exaggeratio a comparatione.
Illa rationis expertia] Alia exaggeratio per contentionem. Haec enim inter se componuntur, animalia rationis expertia, homo rationis particeps. Illa immanitatis crimine damnata, homo ipse qui damnat: illa abstinere sui generis animalibus, hominem non solum hominibus non parcere, sed ne consanguineis quidem. In eandem sententiam Plinius li-
bro VII.: Denique caetera animalia in suo genere probe degunt: congregari videmus, et stare contra dissimilia. Leonum feritas inter se non dimicat, serpentium morsus non petit serpentes: ne maris quidem beluae ac pisces, nisi in diversa genera saeviunt. At hercule homini ex homine plurima sunt mala. Quintilianus in Pasto cadavere: Hoc non omnes ferae faciunt: et quamvis sensu careant muta animalia, pleraque tamen innocentibus cibis pascuntur (uti quoque consuerunt inter homines): etiam si qua alienis membris imprimunt dentem, mutuo tamen laniatu abstinent: nec est ulla supra terras adeo rabiosa belua, cui non imago sua sancta sit. Iuvenalis Satyra XV.:
Sed iam serpentum maior concordia, parcit
Cognatis maculis similis fera. Quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore unquam
Exspiravit aper maioris dentibus apri?
Indica tigris agit rapida cum tigride pacem;
Perpetuum saevis inter se convenit ursis.
Horatius in Epodis:
Non hic lupis mos, nec fuit rapacibus
Unquam nisi in dispar feris.
Augustinus, quoque libro XII. de Civitate: Neque enim unquam inter se leones, aut inter se dracones, qualia inter se homines, bella gesserunt.
Abstinent suis] Varia est huius verbi syntaxis in hac significatione. Livius libro I.: Duobus Aenea Antenoreque omne ius belli Achivos abstinuisse. Horatius Carminum III.:
Dixit, irarum calidaeque
136
rixae.
Livius libro XXI.: Et Annibali denunciarent, ut a Saguntinis populi romani sociis abstineret. In quibus singulis exemplis syntaxis variat. Qua autem forma hic Seneca dixit abstinere suis, Livius dixit temperare: Templis, inquit, tantum deum (ita enim ab rege edictum fuerat) temperatum est.
Immanitatis crimine damnata] Plena est, loquutio, sicut apud Ovidium Fastorum VI.:
Vixit, ut occideret damnatus crimine regni.
Et Cicero Verrina VII.: Nomine sceleris coniurationisque damnati, ad palum alligati, ad supplicium traditi. Quum enim dicimus iudico, damno, arguo, accuso te caedis, subauditur crimine vel causa, vel aliquid simile: Quod ad imitationem Graecorum dici autor est Servius comment. XI. Aeneidos: Illi enim quum dicunt κατηγορῶ σε φόνου, subaudiunt ἕνεκα. Quod vero dixit Cicero Philipp. II., minus usitatum est. Licinium, inquit, Lenticulam de alea condemnatum collusorem suum restituit. Quasi dicas condemnari de crimine.
In aequo habet] Aeque existimat, nihilo se humanius gerens erga necessarios, quam extraneos. Habere enim, aestimare interdum significat. Salustius in Catilina: Neque cuiquam mortalium iniuriae
suae parvae videntur; multi eas gravius aequo habuere.
Aratrum vetustis urbibus inducere] Periphrastice designat urbium subversionem, quibus condendis et evertendis consuetudo fuit adhibere aratrum. Vergilius Aeneidos V.:
Interea Aeneas urbem designat aratro.
Horatius Carminum I.:
Irae Thyesten exitio gravi
Stravere, et altis urbibus ultimae
Stetere causae, cur perirent
Funditus, imprimeretque muris
Hostile aratrum exercitus insoleus.
In ordinem coactam] Id est in privatum modum, et quasi unius e populo, tracta, ut quidam volunt, metaphora a disciplina militari, qua milites gregarii in suum quisque locum et ordinem coguntur. Priscianus libro XVIII.: In ordinem coactus, inquit, inter viles et abiectos numeratus. Livius libro VI.: Aut huic rogationi qua se in ordinem cogi videbat, obsistere potuit: aut ne illas quidem, propter quas et haec lata erat, impedire.
Mereri clementia civicam] Quo facilius huius loci sensum assequatur lector, sic paucis accipiat, civicam coronam donari antiquitus solitam ei qui civem in praelio servasset, quasi testem vitae salutisque receptae. Ideo e fronde querna componebatur, quod cibus vetustissimus querceus fuerit, inquit Gellius. Addit Plutarchus alias rationes tum in Problematis, tum in vita M. Coriolani: seu quia Iovi sacrata est quercus, seu quod facilem
137
militi cibum tum passim, tum promptius exhibet: seu quia inter omnes sylvestres arbores fertilissima, ex qua cibus glandes, potus mulsum, obsonium ferae atque, ali-
tes glandibus pastae. Fiebat et ex ilice, quod genus superiori proximum est. Ius autem civicae non temere permittebatur, nisi is qui servatus erat, agnosceret suum servatorem. Qui tamen si non ingenue fatebatur, legibus cogebatur ad hanc confessionem, ut testatur Cicero in oratione pro Plancio. Lucanus libro I.:
Servati civis referentem praemia quercum.
Ad hanc similitudinem Caesaribus etiam deferebatur nomine civitatis, quasi generis humani servatoribus, eratque in postibus palatii suspensa quasi insigne clementiae. Quod hic obiter designare voluit Seneca. Valerius libro II.: Caeterum ad quercum pronae manus porriguntur, ubi ob cives servatos corona danda est, qua postes augustae domus sempiterna gloria triumphant. Ovidius Tristium III.:
En domus haec, dixi, Iovis est: quod ut esse putarem,
Augurium menti querna corona dabat.
Paulo post:
Causaque suppositae scripto testante coronae
Servatos cives indicat huius ope.
Quod autem hic Seneca civicam dixit sine adiecto, loquutio est autoribus familiaris, cuius multa exempla apud Plinium et Suetonium. Vergilius praeter aliorum morem civilem dixit Aeneidos VI.:
At qui umbrata gerunt civili tempora quercu.
Non hostilia arma detracta] Quasi diceret nullum triumphum aequiparandum huius coronae decori: quemadmodum Scipio dictabat se malle unum servare civem, quam mille hostes occidere.
Haec divina potentia] Hoc schema rhetoribus παραδιαστολὴ vocatur, duas res aut plures quae videntur unam vim habere, disiungens.