CAPUT VIII.
Grave putas, eripi loquendi arbitrium regibus, quod humillimi habent. Ista quidem servitus est, non imperium. Quid? tu non experiris istud nobis esse, non tibi, servitutem? Alia conditio est eorum qui in turba, quam non excidunt, latent: quorum et virtutes ut appareant, diu luctantur, et vitia tenebras habent. Vestra facta dictaque rumor excipit. Et ideo nullis magis curandum est qualem famam habeant, quam qui, qualemcunque meruerint, magnam habituri sunt. Quam multa tibi non licent, quae nobis beneficio tuo licent? Possum in qualibet parte urbis solus incedere sine timore, quamvis nullus sequatur comes, nullus sit domi, nullus ad latus gladius. Tibi in tua pace armato vivendum est. Aberrare a fortuna tua non potes.
54
Obsidet te, et quocunque descendis, magno adparatu sequitur. Et haec summae magnitudini servitus est, non posse fieri minorem. Sed cum diis tibi ipsa necessitas est. Nam illos quoque coelum alligatos tenet: nec magis illis descendere datum est, quam tibi tutum. Fastigio tuo adfixus es. Nostros motus pauci sentiunt. Prodire nobis ac recedere, et mutare habitum, sine sensu publico licet. Tibi non magis quam soli latere contingit. Multa contra te lux est. Omnium in islam conversi oculi sunt. Prodire te putes, oriris. Loqui non potes, nisi ut vocem tuam quae ubique sunt gentes, excipiant. Irasci non potes, nisi ut omnia premantur. Sic neminem potes affligere, nisi ut quidquid circa fuerit, quatiatur. Ut fulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu, sic animadversiones magnarum potestatum terrent latius quam nocent, non sine caussa. Non enim quantum fecerit, sed quantum facturus sit, cogitatur in eo qui omnia potest. Adiice nunc, quod privatos homines ad accipiendas iniurias opportuniores, acceptarum patientia facit. Regibus certior est ex mansuetudine securitas; quia frequens vindicta, paucorum odium reprimit, omnium irritat. Voluntas oportet ante sae-
viendi, quam causa deficiat. Alioqui quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant, et multa satorum genera, ut densiora surgant, reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo. Parentes enim liberique eorum qui interfecti sunt, et propinqui, et amici, in locum singulorum succedunt. Hoc quam verum sit, admonere te exemplo domestico volo. Visus est Seneca duram imponere regibus conditionem, quum vociferationem verborumque intemperantiam in illis vituperaret. Si quid est enim liberum in homine, lingua est. Detruditur ergo in postremam servitutem, cui ademptum est loquendi arbitrium. Oportet, inquit Tiberius, in libera civitate liberas esse linguas. Solus is qui supra libertatem est, silentio serviet. Hic rem per se asperam mollit
55
Seneca, nunc verborum deflexione, nunc aptis comparationibus. Ostendit enim hoc maiestatis plenum esse, non contaminare scurrilibus verbis maiestatem: tantum abest ut aliquid dignitati detrahatur. Virtutes et vitia principum esse in aperto. A vitiis cavendum ut solae et purae virtutes emineant: vulgus autem suis tenebris immersum, inglorium latere. Sic principis magno comitum adparatu procedere, privatos nullum habere comitatum. Denique hanc esse deorum necessitatem, qui suo coelo avelli non possunt, quemadmodum nec princeps suo fastigio.
Ista quidem servitus est] Ex persona principis, qui nolit sibi eripi loquendi arbitrium. Quasi diceret, non esse id rationi consentaneum, ut qui imperare debet, serviat. In hanc sententiam est illud Publii Mimographi:
Regibus est peius multo quam servientibus.
Et Salustius in Catilina: Qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxima fortuna, minima licentia est. Quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. Agamemnon etiam, ut refert Plutarchus in vita Niciae, hoc saepe usurpabat. Vitae nostrae praesidem turbam sortiti sumus, multitudinique procul dubio servire cogimur.
Alia conditio est eorum] Qui enim sibi vivunt obscuro loco positi, ignobilitatis suae beneficio loquuntur libere, et faciunt libere quidquid libet. Putas quot pauperum praeclare dicta ac facta, non longa vetustate, sed unius aut alterius diei spatio obliterantur? Principum verba atque opera simul sunt edita, perpetuae consecrantur memoriae. Rursum, quae turpiter aut facta aut dicta fuerint a viris ignobilibus, eodem temporis articulo effluunt. Nam qua ratione celebrentur, ubi autor sibi tantum
ac suis parietibus cognitus est? Sic aetas, ut ait ille, per tacitum fluit, et dies sine strepitu praetereunt.
Vestra facta dictaque] Nihil quod fit aut dicitur a viris principibus, excidit, quin in vulgus perferatur, et suos habeat interpretes. Quare, ut Herodianus ait, principum res nullo pacto latere possunt. Plinius in Panegyrico: Habet hoc primum magna fortuna, quod nihil tectum, nihil occultum esse patitur: Principum vero non modo domos, sed cubicula ipsa intimosque secessus recludit, omniaque arcana noscenda famae proponit atque explicat. Claudianus in Panegyrico Honorii:
Hoc te praeterea crebro sermone monebo,
Ut te totius medio telluris in orbe
Vivere cognoscas, cunctis tua gentibus esse
Facta palam, nec posse dari regalibus usquam
Secretum vitiis. Nam lux altissima fati
56
Occultum nil esse sinit, latebrasque per omnes
Intrat, et angustos explorat fama recessus.
Iuvenalis:
Omne animi vitium tanto conspectius in se
Crimen habet, quanto qui peccat, maior habetur.
Salustius in Iugurtha: Maiorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona eorum, neque mala in occulto patitur. Eadem est sententia Plutarchi in Politicis.
Et ideo nullis magis curandum est] Istis qui personam magnae dignitatis sustinent, non licet esse mediocribus. A privatis enim virtutes populares exiguntur: ab illis excellentes et heroicae: atque, ut ait ille, maiora semper populus a summo exigit. Cicero ad Quintum fratrem: Quod si in mediocri statu sermonis et praedicationis res nostrae essent, nihil abs te eximium, nihil praeter aliorum consuetudinem postularetur: nunc vero propter earum rerum in quibus versati sumus splendorem et magnitudinem, nisi summam laudem ex ista provincia assequimur, vix videmur summam vituperationem posse vitare. Hoc igitur illis necessitatis incumbit, quoniam velint nolint magnos esse oportet, ut boni sint iuxta ac magni nominis.
Quam multa tibi non licent] Argumentum a simili, ne putet aliquid ex sua magnitudine decedere princeps, si illi in iurgia et rixas non liceat prorumpere, quum multa non liceant, salva tamen maiestate. Malim autem interrogative legere, quanquam sine interrogatione legitur in plerisque exemplaribus: et loquutio est ab autoribus recepta, licet Valla improbet. Coelius libro VIII. Epistol. Ciceronis: At ille quam clementer Item: Omnia intima conferre discupio, habeo autem quam multa. Cicero Tuscul. quarta: Atqui stirpes sunt aegritudinis quam multae, quam amarae, quae ipso trunco everso omnes elidendae sunt. Seneca ipse lib. X. Declamationum: Et quia ipsos pudet viros esse, id agunt ut quam pauci viri sint. Suetonius in
Claudio: Opera magna potius quam necessaria quam multa perfecit.
Aberrare a fortuna tua non potes] Est artificii rhetorici, quae contra nos faciunt, in rem nostram et causae commodum vertere. Est enim aliquid tyrannicum, inter cives suos corpus munire armorum praesidio. Cicero Philipp. II.: Nonne igitur millies perire est melius, quam in sua civitate sine armatorum praesidio non posse vivere? Seneca vero magis esse ornamenta et insignia imperii dicit, quam vitae praesidia. Mamertinus in Panegyrico Iuliani Caesaris: Arma igitur, et iuvenes cum gladiis atque pilis, non custodiae corporis sunt, sed imperatoriae maiestatis solennis ornatus. Quid enim istis opus est, quum firmissimo sis muro civici amoris obseptus?
Omnium in istam oculi conversi sunt] Ovidius in consolatione ad Liviam:
Ad te oculos auresque trahis, tua facta notamus,
57
Nec vox missa potest principis ore tegi.
Et ille turpem esse in rege ebrietatem dicebat, quem aures oculique omnium sequerentur. praeclarum, ita etiam difficile et arduum est: ut non immerito Cicero exclamaverit: O dii immortales, quam magnum est personam in republica tueri principis, qui non animis solum debet, sed oculis servire civium.
Irasci non potes] Verissima sententia. Omnes enim verentur quo efferatur animi impotentia, cui nihil clausum est. Et quum tandem, velut calamitas, in aliquem cecidit, alii idem in caput suum timent. Quantam enim putas futuram terris pestem, si principes legibus liberi, soluti omnibus, ut aiunt, frenis ac repagulis, velint exercere nocendo potentiam? Quis finis esset caedibus, latroniciis, direptionibus, ubi nihil non potest efferata rabies? Bene ergo quod principes legibus soluti, legibus tamen vivunt. Imo vero lex ipsa sunt.
Adiice nunc quod privatos] Redit nunc ex digressione ad orationis contextum, et filum argumenti, et tandem quartam rationem reddit, cur sit ignoscendum privatis hominibus ubi asperius suas offensas ulciscuntur: quia quum sint obnoxii iniuriae, veterem ferendo, novam invitant. Id est quod saepe eos cogit retaliare iniurias: non ut praeterita corrigant, sed ut in futurum provideant. Alia est regum ratio et conditio, qui quum iniurias remittunt, certam sibi securitatem comparant. Idque comprobat argumento a contrariis. Si enim frequens vindicta paucorum odium reprimit, multorum irritat: sequitur aptiorem esse coercendis iniuriis veniam.
Quemadmodum praecisae arbores] Comparatio sumpta ex disciplina rei rusticae. Solent enim agricolae, quo sint firmiores arbores et feraciores, teneros adhuc ramos praecidere. Ita et frondosi Verum id, ut
magis et densiores renascuntur. Et sunt satorum quaedam genera, quae nisi ferro amputantur, emoriuntur, et languescunt. Multa in hanc rem praecipiuntur ab autoribus rei rusticae.
Parentes liberique eorum] Unde illud celebre antiquitus proverbium: Stultus, qui patre interfecto filium relinquit superstitem.
Admonere te exemplo domestico] Haec enim plus habent energiae, quia melius in aures influunt, promptiores ad laudes familiae suae audiendas, et aculeum relinquunt, quum is qui admonetur, probrosum reputat maioribus suis cedere, et partum ab illis splendorem obscurare. Vergilius Aeneidos III. in persona Andromaches:
Ecquid in antiquam virtutem animosque viriles
Et pater Aeneas, et avunculus excitat Hector?
Quod sic lib. XII. repetitum est:
Tu facito mox quum matura adoleverit aetas,
58
Sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum
Et pater Aeneas, et avunculus excitat Hector.