Quoniam deorum feci mentionem, optime hoc exemplum principi constituam, ad quod formetur, ut se talem esse civibus, quales sibi deos, velit. Expedit ergo habere inexorabilia peccatis atque erroribus numina? expedit
50
usque ad ultimam infesta perniciem? Et quis regum erit tutus, cuius non membra aruspices colligant? Quod si dit placabiles sunt, et aeque delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum, miti animo exercere imperium? et cogi-
tare, utrum mundi status gratior oculis pulchriorque sit sereno et puro die, an quum fragoribus crebris omnia quatiuntur, et ignes hinc atque illinc micant? Atqui non alia facies est quieti moderatique imperii quam sereni coeli et nitentis. Crudele regnum, turbidum, tenebrisque obscurum est, inter trementes, et ad repentinum sonitum expavescentes, nec eo quidem qui omnia conturbat inconcusso. Facilius privatis ignoscitur pertinaciter se vindicantibus. Possunt enim laedi, dolorque eorum ab iniuria venit. Timent praeterea contemptum: et non retulisse laedentibus gratiam, infirmitas videtur, non clementia. At cui ultio in facili est, is omissa ea, certam laudem mansuetudinis consequitur: humili loco positis exserere manum, litigare, in rixam procurrere, liberius est. Leves inter paria ictus sunt. Regi vociferatio quoque, verborumque intemperantia, non ex maiestate est. Ne videatur ex abrupto transire ad hanc similitudinem, connectit cum prioribus. Quum enim dixisset nihil esse principi tam magnificum, quam quum deorum exemplo improbos tolerat, ac in numerum relinquit, ubi alterum est exsequutus de iis ad tempus tolerandis, qui civitatis supplent numerum, nunc ad deorum mentionem revertitur. Admonet igitur principem legis naturalis, ut sit subditis suis talis, quales sibi esse deos velit: qui sibi rursum dominantur, ut ipse hominibus imperat. Quod si deorum indulgentia vivit ac spirat, cur non homo potius hominibus propitius erit et exorabilis? Sic Ovidius ad Augustum lib. Tristium II.:
Si quoties peccant, homines, sua fulmina mittat
Iuppiter, exiguo tempore inermis erit.
Nunc ubi detonuit strepituque exterruit orbem,
Purum discussis aera reddit aquis.
51
Iure igitur genitorque deum, rectorque vocatur;
Iure capax mundus nil Iove maius habet.
Tu quoque quum patriae rector dicare paterque,
Utere more dei numen habentis idem.
Hoc tamen interest, quod ille Augusto adulatur, hic philosophice praecipit. Plutarchus quoque de sera numinis vindicta: Quum deum optimum maximum, qui neminem timet, nullius rei indiget, qui nulla poenitentia duci potest, vindictam tamen suspendere cernamus, debitumque sceleribus exspectare tempus, nos quoque illum imitari, ac placidos reddi oportet, mansuetudinemque ac tolerantiam, divinam virtutis censere particulam. Vide ut idem exemplum varie accommodant.