Quotusquisque ex quaestoribus] Unum est hominum genus quod omni vitio purgatum esse debeat, qui scilicet praesunt moribus, et aliorum vitia corrigunt. Hoc genus tamen homines iniquissimi sunt nobis iudices, aequi sibi: et hoc nescio quomodo accidit, ut quae aliis aegre aut nullo modo permittunt, sibi facile indulgeant. Seneca de Ira II.: Aliena vitia in oculis habemus: a tergo nostra sunt. Nihil alienae luxuriae ignoscit, qui suae nihil negavit. Et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus. Magna pars hominum est, quae non peccatis irascitur, sed peccantibus. Ubi etiam alludit ad manticam Aesopi. Seneca Tragicus in Agamemnone:
Ignota sunt tibi iura regnorum haud nova:
Nobis maligni iudices, aequi sibi.
Id esse regni maximum pignus putant,
Si quidquid aliis non licet, solis licet.
Iuvenalis Satyra VIII.:
Mitte, sed in magna legatum quaere popina:
Invenies aliquo cum percussore iacentem
Permixtum nautis et furibus aut fugitivis
Et paulo post:
At vos Troiugenae vobis ignoscitis, et quae
Turpia Cerdoni, Volusos Brutosque decebunt.
Porro quum multa quaestorum genera fuerint apud Romanos, quaestores hic accipe rerum capitalium, qui et quaestores parricidii, praesunt exercendis quaestionibus criminalibus: ut Asconius testatur secundo commentario Verrinarum, et Servius in VI. Aeneidos. Sic confundunt scriptores quidam non contemnendae eruditionis: ego tamen existimo latum esse discrimen. Prius de quaestoribus parricidii videamus, quem magistratum fuisse antiquae originis tradunt Fenestella et Iurisconsultus Pomponius in L. II. ff. de origine iuris. Varro libro IV. De lingua latina de hisdem loquitur, in quorum lotum successisse triumviros capitales affirmat. Addunt Fenestella et Pomponius solitos constitui a populo: quod iniussu populi non liceret in civem romanum animadvertere. Habemus ergo huiusmodi
magistratus fuisse ordinarios, et creatos a populo, quorum vices postea cesserunt triumviris.
48
At vero quaestor cuius Asconius meminit, qui et quaesitor, et iudex quaestionis appellatur a Cicerone, intelligitur Praetor urbanus, cui demandabatur eadem sorte cura publicorum iudiciorum, qua sortiebatur urbanam provinciam. Cicero in Praetura urbana: Ecce autem illis ipsis diebus quum praetores designati sortirentur, et Marcello obtigisset ut is de pecuniis repetundis quaereret, nunciatur mihi tantam gratulationem isti esse factam, ut is quoque domum pueros mitteret qui uxori suae renunciarent. Deinde subiicit: Duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius voluntate. Autor est etiam Plutarchus Licinium Macrum reum peculatus actum esse apud Ciceronem praetorem, et omnibus iudicum sententiis damnatum. Hinc apud autores praetoris nomen pro quaesitore saepe ponitur. Cicero Verrina secunda: Quamobrem vero se confidat aliquid proficere posse hoc Glabrione praetore, et hoc consilio, intelligere non possum. Iuvenalis:
Prima est haec ultio, quod se
Iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis
Gratia fallacis praetoris vicerit urnam.
Paedianus in Orationem pro Scauro: Postulatus apud Marcum Catonem praetorem repetundarum, ut in actis scriptum est. Idem in orationem pro Cornelio: Iudicium id exercuit Q. Gallus praetor. Illud etiam addendum, quum extra ordinem decernebatur quaestio, fuisse creatos ad id quaestores suffragio populi, quemadmodum Cn. Domitius Aenobarbus in causa Milonis comitiis creatus est, ubi extra ordinem de homicidio quaerebatur.