[5] Nunc dicendum est, quemadmodum quattuor illae propositiones inter se affectae sint, quas non ab re est in quadrata formula spectare. sint igitur in superiore linea, ut infra scriptum est, universalis dedicativa et abdicativa, ut: Omnis voluptas bonum est, omnis voluptas bonum non est, dicanturque hae inter se incongruae. item in inferiore linea sub utraque particulares subnotentur: Quaedam voluptas bonum est, quaedam non est bonum, dicanturque inter se hae subpares. deinde obliquae ducantur lineae angulares, altera pertingens ab universali dedicativa ad particularem abdicativam, altera a particulari dedicativa ad universalem abdicativam; quae inter se et quantitate et qualitate contrariae alterutraenominentur, quod iam necesse est alterutram veram esse, quae dicitur perfecta pugna et integra. at inter subpares et incongruas pugna dividua est, quod incongruae nunquam quidem fiunt simul verae, interdum tamen simul mentiuntur, subpares autem mutata vice nunquam quidem simul mentiuntur, interdum tamen fiunt simul verae. et ideo utriusvis harum revictio confirmat alteram, non tamen et utriusvis confirmatio revincit alteram. de incongruis qui utramvis posuit, utique alteram tollit, non tamen mutata vice qui utramvis tollit, utique alteram ponit. enimvero de alterutris qui utramvis comprobat, utique alteram refutat, qui utramvis tollit, utique alteram comprobat. ceterum universalis utravis particularem suam comprobata utique confirmat, revicta non utique infirmat. particularis autem versa vice universalem suam revicta utique infirmat, probata non utique confirmat. haec omnia ita esse, ut dicimus, ex ipsis propositionibus facile ostenditur infra scriptis. Certum est enim, quod concedat, qui aliquid proposuerit. destruitur autem utravis universalis trifariam,dum aut particularis eius falsa ostenditur aut utravis ex duabus ceteris vera, sive incongrua sive subneutra. instruitur autem uno modo, si alterutra eius falsa ostenditur. contra particularis uno quidem modo destruitur, si alterutra eius vera ostenditur; instruitur autem trifariam, si aut universalis eius vera est aut utravis ex duabus ceteris falsa, sive subpar eius sive subneutra. eadem servabimus etiam in aequipollentibus propositionibus. aequipollentes autem dicuntur, quae alia enuntiatione tantundem possunt et simul verae fiunt aut simul falsae, altera ob alteram scilicet, sicut indefinita et particularis. item omnis propositio, si assumat in principio negativam particulam, fit alterutra eius aequipollens, ut cum sit universalis dedicativa: Omnis voluptas bonum, si ei negatio praeponatur, fiet: Non omnis voluptas bonum, tantundem valens, quantum valebat alterutra eius: Quaedam voluptas non est bonum. hoc in ceteris tribus propositionibus intellegendum est.