[6] Deinde de conversione. conversibiles propositiones dicuntur universalis abdicativa et alterutra eius, id est particularis dedicativa, eo quod particulae earum, subiectiva et declarativa, possunt semper inter se versare vices permanente condicione veritatis aut falsitatis. nam ut vera est haec propositio: Nullus prudens impius, ita, si convertas partium vices, verum erit: Nullus impius prudens. item ut falsum est: Nullus homo animal, ita et, si convertas, falsum erit: Nullum animal homo. pari ratione et particularis dedicativa convertitur: Quidam grammaticus homo est, et contra: Quidam homogrammaticus est. quod duae ceterae propositiones semper facere non possunt, quamquam interdum convertantur. nec tamen idcirco conversibiles dicuntur; nam quod alicubi fallitur, certo repudiatur. ergo unaquaeque propositio per omnes significationes † reperienda est, an etiam conversa congruat. nec universe verae sunt istae, sed quinque solae: aut enim proprietas declaratur alicuius aut genus aut differentia aut finis aut accidens. nec praeter haec unquam 〈quicquam〉 inveniri potest in ulla propositione, ut si hominem substituas, quicquid de eo dixeris, aut proprium eius significaveris, ut cachinnabile, aut genus, ut animal, aut differentiam, ut rationale, aut definitionem, ut animal rationale mortale, aut accidens, ut orator. quippe omno declarativum alicuius aut potest eius vicissim fieri subiectivum aut non potest. sed si potest, aut significat, quid sit, et est definitio, aut non significat, et est proprium. sin autem non potest, aut id est quod in definitione poni debeat, atque est genus vel differentia, aut quod non debeat, et est accidens. igitur per haec agnoscetur particularis abdicativa non esse conversibilis. universalis autem dedicativa et ipsa quidem non est conversibilis, sed particulariter tamen potest converti, ut cum sit: Omnis homo animal, non potest ita converti, ut Sit: Omne animal homo, sed particulariter potest: Quoddam animal homo. verum hoc in simplici conversione, quae in conclusionum illationibus reflexio nominatur. est enim et altera propositionum conversio, quae non tantum ordinem, sed etiam ipsas particulas in con-trarium perducit, ut quae definita est, indefinita fiat, et contra quae indefinita est, definita. hane conversionem vicissim reliquae duae admittunt, universalis dedicativa et particularis abdicativa, ut: Omnis homo animal; omne non animal non homo; item: Quoddam animal non est rationale; quoddam non rationale animal. id ita esse perpetuo, ut dicimus, per illas quinque praedictas species explorabis.