[4] Ceterum propositio, ut ait in Theaeteto Plato, duabus paucissimis orationis partibus constat, nomine et verbo, ut: Apuleius disserit, quod aut verum aut falsum est et ideo propositio est. unde quidam rati sunt has duas solas orationis esse partes, quod ex his solis fieri possit perfecta oratio, id est, quod abunde sententiam comprehendant. adverbia autem et pronomina et participia et coniunctiones et id genus cetera, quae grammatici numerant, non magis partes orationis esse quam navium aplustria et hominum pilos aut certe in universa compage orationis vice clavorum et picis et glutinis deputanda. porro ex duabus praedictis partibus altera subiectiva nominatur velut subdita, ut Apuleius; altera declarativa, ut disserit, non disserit; declarat enim, quid faciat Apuleius. licet autem eadem vi manente utramvis partem in plura verba protendere, ut si pro Apuleio dicas philosophum Platonicum Madaurensem, item pro disserendo dicas eum uti oratione. plerumque autem subiectiva minor est, declarativa maior et non hanc modo sed alias quoque subiectivas comprehendens. non enim solus Apuleius disserit sed et alii plurimi, qui sub eadem declaratione possunt contineri, nisi forte proprium cuiuspiam de eo declaretur, ut si dicas: Qui equus est, hinnibile est; at proprium est equi hinnire. et idcirco in his propriis par est declarativa, par subdita, ac non ut in ceteris maior, quippe cum eadem possit mutata vice subdita fieri et, quam prius habuerit subditam, nunc habere sui declarativam, ut si verso ordine ita dicas: Quod hinnibile est, equus est. at non itidem, ubiimpares paries, convertere vices possis. non enim, quia verum est omnem hominem animal esse, idcirco, si convertas, verum erit omne animal hominem esse. neque enim ut proprium est equi hinnibile, ita proprium est homini animal esse, cum sint animalia alia innumera. agnoscitur hic de pluribus declarativa, licet converso ordine rogamentum proponatur, primo, quod plura comprehendere potest declarativa quam subdita, dehinc, quod nunquam vocabulo sed semper verbo terminatur, quo praecipue etiam in illis proprietatibus a pari subiectiva discernitur, id etiam pro similitudine tenendum est, quia, ut sunt propositiones definitae et indefinitae, ita etiam constat particulas tam subiectivas quam declarativas partim definitas esse, ut homo, animal, partim indefinitas, ut non homo, non animal; non enim definiunt, quid sit, cum hoc non sit, sed tantum ostendunt aliud praeter hoc esse.