[3] Sunt et aliae differentiae, quantitatis ac qualitatis. quantitatis quidem, quod aliae universales sunt, ut: Omne spirans vivit, aliae particulares, ut: Quaedam animalia non spirant, aliae indefinitae, ut: Animal spirat; non enim definit, utrum omno an aliquod, sed tamen pro particulari semper valet, quia tutius est id ex incerto accipere, quod minus est. qualitatis autem, quod aliae dedicativae sunt, quae dedicant aliquid de quopiam, ut: Virtus bonum est; dedicat enim virtuti inesse bonitatem, aliae abdicativae, quae abdicant aliquid de quopiam, ut: Voluptas non est bonum; abdicat enim voluptati inesse bonitatem. at Stoici hanc quoque dedicativam putant, cum inquiunt: Evenit cuidam voluptati bonum non esse; ergo dedicat, quid evenerit ei, id est, quid sit. idcirco dedicativa, inquiunt, est, quia ei, in quo negavit esse, dedicat id, quod non videtur esse. solum autem abdicativum vocant, cui negativa particula praeponitur. verum hi quidem cum in aliis tum in hac re vincuntur, si qui ita rogaverit: Quod nullam substantiam habet, non est; cogentur enim secundum quod dicunt confiteri esse, quod non est, quod nullam substantiam habet.