[33] de inani vero, quod tam magnum videtur esse quam plurimis, sic sentio: inane nec esse aliquid nec esse potuisse nec futurum umquam. omnia enim mundi sunt membra plenissima, ut ipse mundus sit plenus atque perfectus corporibus qualitate formaque diversis et speciem suam habentibus et magnitudinem. quorum unum est alio maius aut alio aliud minus et validitate et tenuitate diversa. nam et quaedam eorum validiora facilius videntur sicuti et maiora; minora vero aut tenuiora aut vix videri aut omnino non possunt, quas solum res esse adtrectatione cognoscimus.unde contigit multis credere haec non esse corpora et esse inanes locos, quod est inpossibile. sicuti enim quod dicitur extra mundum, si tamen est aliquid — nec istud enim credo † sic ab eo plenum esse intellegibilium rerum, id est divinitati suae similium, ut hic etiam sensibilis mundus qui dicitur sit plenissimus corporum et animalium naturae suae et qualitati convenientium, quorum facies non omnes videmus sed quasdam ultra modum grandes, quasdam brevissimas, 〈cum〉 aut propter spatii interiecti longitudinem aut quod acie sumus obtunsi, tales nobis esse videantur aut omnino propter nimiam brevitatem multis non esse credantur. dico nunc daemonas, quos credo commorari nobiscum, et heroas, quos inter aëris purissimam partem supra nos et aethera, ubi nec nebulis locus est nec nubibus nec ex signorum aliquorum agitatione commotio. propter quod, Asclepi, inane nihil dixeris, nisi cuius rei inane sit hoc, quod dicis inane, praedixeris, ut inane ab igni, ab aqua et his similibus, quod, etsi contigerit videri, quod inane possit esse a rebus huiusmodi, quamvis sit breve vel magnum, quod inane videtur, spiritu tamen et aëre vacuum esse non possit.