[32] omnium ergo, quae sunt, primordia deus est et aeternitas. mundus autem, quod sit mobilis, non habet principatum; praevenit enim mobilitas eius stabilitatem suam in legem agitationis sempiternae habendo inmobilem firmitatem. omnis ergo sensus divinitatis similis inmobilis ipse in stabilitate se commovet sua: sanctus et incorruptus ei sempiternus est et, si quid potest melius nuncupari,dei summi in ipsa veritate consistens aeternitas, plenissimus omnium sensibilium et totius disciplinae, consistens, ut ita dixerim, cum deo. sensus vero mundanus receptaculum est sensibilium omnium specierum et disciplinarum. humanus vero *** ex memoriae tenacitate, quod memor sit omnium, quas gesserit, rerum. usque ad humanum enim animal sensus divinitas descendendo pervenit. deus enim summus divinum sensum cunctis [animantibus] confundi noluit, ne erubesceret aliorum commixtione animantium. intellegentia enim sensus humani, qualis aut quanta sit, tota in memoria est praeteritorum. per eam enim memoriae tenacitatem et gubernator effectus est terrae. intellectus autem naturae et qualitatis sensus mundi ex omnibus, quae in mundo sensibilia sunt, poterit pervideri. aeternita〈ti〉s, quae secunda est, ex sensibili mundo sensus datur qualitasque dinoscitur. at intellectus qualitatis qualitasque sensus summi dei sola veritas est, cuius veritatis in mundo nequidem extrema linea umbrave dinoscitur. ubi enim quid temporum dimensione dinoscitur, ibi sunt mendacia; ubi geniturae, ibi errores videntur. vides ergo, o Asclepi, in quibus constituti quae tractemus aut quae audeamus adtingere. sed tibi, deus summe,gratias ago, qui me videndae divinitatis luminasti lumine. et vos, o Tat et Asclepi et Hammon, intra secreta pectoris divina mysteria silentio tegite et taciturnitate celate. hoc autem differt intellectus a sensu, quod intellectus noster ad qualitatem sensus mundi intellegendam et dinoscendam mentis pervenit intentione. intellectus autem mundi pervenit ad aeternitatem et deos noscendos, qui supra se sunt. et sic contingit hominibus, ut quasi per caliginem, quae in caelo sunt, videamus, quantum possibile est per condicionem sensus humani. haec autem intentio pervidendis tantis angustissima est nobis, latissima vero, cum viderit, felicitas est conscientiae.