[31] deus ergo stabilis fuit 〈semper〉 semperque similiter cum eo aeternitas constitit mundum non natum, quem recte sensibilem dicimus, intra se habens. huius dei imago hic effectus est mundus, aeternitatis imitator. habet autem tempus stabilitatis suae vim atque naturam, quamvis semper agitetur, ea ipsa in se revertendi necessitate. itaque quamvis sit aeternitas stabilis, inmobilis atque fixa, tamen quoniam temporis, quod mobile est, in aeternitatem semper revocatur agitatio eaque mobilitas ratione temporis vertitur, efficitur, ut et ipsa aeternitas inmobilis quidem sola per tempus, in quo ipsa est et estin eo omnis agitatio, videatur agitari. sic efficitur, ut et aeternitatis stabilitas moveatur et temporis mobilitas stabilis fiat fixa lege currendi. sic et deum agitari credibile est in se ipsum eadem inmobilitate. stabilitatis etenim ipsius in magnitudine est inmobilis agitatio; ipsius enim magnitudinis inmobilis lex est. hoc ergo, quod est tale, quod non subicitur sensibus, indefinitum, inconprehensibile, inaestimabile est; nec sustineri etenim nec ferri nec indagari potest. ubi enim et quo et unde aut quomodo aut quale sit, incertum est. fertur enim in summa stabilitate et in ipso stabilitas sua, sive deus sive aeternitas sive uterque sive alter in altero sive uterque in utroque sunt. propter quod aeternitas sine definitione est temporis. tempus autem, quod definiri potest vel numero vel alternatione vel alterius per ambitudinem reditu, aeternum est. uirumque ergo infinitum, utrumque videtur aeternum. stabilitas enim utpote defixa, quod sustinere, quae agitabilia sunt, possit, beneficio firmitatis merito obtinet principatum.