[34] similiter vero de loco dicendum est, quod vocabulum solum in-tellectu caret. locus enim ex eo, cuius est, quid sit, apparet. principali etenim dempto nomine significatio mutilatur. quare aquae locus, ignis locus aut his similium recte dicemus. sicuti enim inane esse aliquid inpossibile est, sic et locus solus quid sit, dinosci non potest. nam si posueris locum sine eo, cuius est, inanis videbitur locus, quem in mundo esse non credo. quodsi inane nihil est, nec per se quid sit locus, apparet, nisi ei aut longitudinis aut latitudinis aut altitudinis addideris, ut corporibus hominum, signa. his ergo sic se habentibus, o Asclepi et vos, qui adestis, scitote intellegibilem mundum, id est qui mentis solo obtutu dinoscitur, esse incorporalem nec eius naturae misceri aliquid posse corporale, id est quod possit qualitate, quantitate numerisque dinosci. in ipso enim nihil tale consistit. hic ergo sensibilis qui dicitur mundus receptaculum est omnium sensibilium specierum, qualitatum vel corporum, quae omnia sine deo vegetari non possunt. omnia enim deus et ab eo omnia et eius omnia voluntatis. quod totum est bonum, decens et prudens, inimitabile et ipsi soli sensibile atque intellegibile et sine hoc nec fuit aliquid nec est nec erit. omnia enim ab eo et in ipso et per ipsum, et variae et multiformes qualitates et magnae quantitates et omnes mensuras excedentes magnitudines et omniformes species. quas si intellexeris, o Asclepi, gratias acturus es deo. sin totumanimadvertes, vera ratione perdisces mundum ipsum sensibilem et, quae in eo sunt, omnia a superiore illo mundo quasi ex vestimento esse contecta.