[26] haec et talis senectus veniet mundi: inreligio, inordinatio, inrationabilitas bonorum omnium. cum haec cuncta contigerint, o Asclepi, tunc ille dominus et pater, deus primipotens et unius gubernator dei intuens in mores factaque † voluntaria, voluntate sua, quae est dei benignitas, vitiis resistens et corruptelae omnium, errorem revocans, malignitatem omnem vel inluvione diluens vel igne consumens vel morbis pestilentibus iisque per diversa loca dispersis finiens ad antiquam faciemmundum revocabit, ut et mundus ipse adorandus videatur atque mirandus et tanti operis effector et restitutor deus ab hominibus, qui tunc erunt, frequentibus laudum praeconiis benedictionibusque celebretur. haec enim mundi genitura: cunctarum reformatio rerum bonarum et naturae ipsius sanctissima et religiosissima restitutio per[co]acta temporis cursu, 〈dei voluntate〉, quae est et fuit sine initio sempiterna. voluntas etenim dei caret initio, quae eadem est ei, sicuti est, sempiterna. dei enim natura consilium est, voluntatis.' 'Bonitas summa consilium, o Trismegiste?' 'Voluntas, o Asclepi, consilio nascitur et ipsum velle e voluntate. neque enim inpense aliquid vult, qui est omnium plenissimus et ea vult, quae habet. vult autem omnia bona et habet omnia, quae vult. omnia autem bona et cogitat et vult. hoc est autem deus, eius imago mundus, boni 〈bonus〉.'