[27] 'Bonus, o Trismegiste?' 'Bonus, o Asclepi, ut ego te docebo. sicuti enim deus omnibus speciebus vel generibus, quae in mundo sunt, dispensator distributorque est bonorum, id est sensus, animae et vitae, sic et mundus tributor est et praestitor omnium, quae mortalibus videntur bona, id est [et] alter-nationis partuum temporalium, fructuum nativitatis, augmentorum et maturitatis et horum similium; ac per hoc deus supra verticem summi caeli consistens ubique est omniaque circum inspicit. sic est enim ultra caelum locus sine stellis ab omnibus rebus corpulentis alienus. dispensator qui est, inter caelum et terram obtinet locum, quem Iovem vocamus. terrae vero et mari dominatur Iuppiter Plutonius et hic nutritor est animantium mortalium et fructiferarum. horum omnium viribus fructus, arbusta et terra vegetantur. aliorum vero vires et effectus per omnia, quae sunt, distribuentur. distribuentur vero, qui terrae dominantur, et conlocabuntur in civitate in summo initio Aegypti, quae a parte solis occidentis condetur, ad quam terra marique festinabit omne mortale genus.' 'Modo tamen hoc in tempore ubi isti sunt, o Trismegiste?' 'Conlocati sunt in maxima civitate in monte Libyco. et haec usque eo narrata sint. de inmortali vero aut de mortali modo disserendum est. multos enim spes timorque mortis excruciat verae rationis ignaros. mors enim efficitur dissolutione corporis labore defessi et numeri conpleti, quo corporis membra in unam machinam ad usus vitalis aptantur. moritur enim corpus, quando hominisvitalia ferre posse destiterit. haec est ergo mors corporis dissolutio et corporalis sensus interitus, de qua sollicitudo supervacua est. sed est alia necessaria, quam aut ignoratio aut incredibilitas contemnit humana.' 'Quid est, o Trismegiste, quod aut ignorant aut esse posse diffidunt?'