[25] quid fles, o Asclepi? et his amplius multoque deterius ipsa Aegyptus suadebitur inbueturque peioribus malis, quae sancta quondam, divinitatis amantissima, deorum in terra suae religionis merito sola deductio, sanctitatis et pietatis magistra, erit maximae crudelitatis exemplum. et tunc taedio hominum non admirandus videbitur mundus nec adorandus. hoc totum bonum, quo melius nec fuit nec est nec erit, quod videri possit, periclitabitur eritque grave hominibus ac per hoc contemnetur nec diligetur totus hic mundus, dei opus inimitabile, gloriosa constructio, bonum multiformi imaginum varietate conpositum, machina voluntatis dei in suo opere absque invidia suffragantis, in unum omnium, quae venerari, laudari, amari denique a videntibus possunt, multiformis adunata congestio. nam et tenebrae praeponentur lumini et mors vita utilior iudicabitur; nemo suspiciet caelum, religiosus pro insano, inreligiosus putabitur prudens, furiosus fortis, pro bono habebitur pessimus. anima enim et omnia circum eam, quibus aut inmortalis nata est aut inmortalitatem se consecuturam esse praesumit, secundum quod vobis exposui, non solum risui sedetiam putabitur vanitas. sed mihi credite, et capitale periculum constituetur in eum, qui se mentis religioni dederit. nova constituentur iura, lex nova, nihil sanctum, nihil religiosum nec caelo nec caelestibus dignum audietur aut mente credetur. fit deorum ab hominibus dolenda secessio, soli nocentes angeli remanent, qui humanitate commixti ad omnia audaciae mala miseros manu iniecta conpellunt, in bella, in rapinas, in fraudes et in omnia, quae sunt animarum naturae contraria. tunc nec terra constabit nec navigabitur mare nec caelum astrorum cursibus nec siderum cursus constabit in caelo, omnis vox divina necessaria taciturnitate. mutescet, fructus terrae conrumpentur nec fecunda tellus erit et aër ipse maesto torpore languescet.