[24] 'Statuas dicis, o Trismegiste?' 'Statuas, o Asclepi. videsne, quatenus tu ipse diffidas? statuas animatas sensu et spiritu plenas tantaque facientes et talia, statuas futurorum praescias eaque sorte, vate, somniis multisque aliis rebus praedicentes, inbecillitates hominibus facientes easque curantes, tristitiam laetitiamque pro meritis. an ignoras, o Asclepi, quod Aegyptus imago sit caeli aut, quod est verius, translatioaut descensio omnium, quae gubernantur atque exercentur in caelo? et si dicendum est verius, terra nostra mundi totius est templum. et tamen quoniam praescire cuncta prudentes decet, istud vos ignorare fas non est: futurum tempus est, cum adpareat Aegyptios incassum pia mente divinitatem sedula religione servasse; et omnis 〈d〉eorum sancta veneratio in inritum casura frustrabitur. e terris enim est ad caelum recursura divinitas linqueturque Aegyptus terraque, sedes religionum quae fuit, viduata numinum praesentia destituetur. alienigenis enim regionem istam terramque conplentibus non solum † neglectum religionum, sed, quod est durius, quasi de legibus a religione, pietate cultuque divino statuetur praescripta poena prohibitio. tunc terra ista sanctissima, sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum erit mortuorumque plenissima. o Aegypte, Aegypte, religionum tuarum solae supererunt fabulae eaeque incredibiles posteris tuis solaque supererunt verba lapidibus incisa tua pia facta narrantibus et inhabitabit Aegyptum Scythes aut Indus aut aliquis talis, id est vicina barbaria. divinitas enim repetetcaelum, deserti homines toti morientur atque ita Aegyptus deo et homine viduata deseretur. te vero appello, sanctissimum flumen, tibique futura praedico: torrenti sanguine plenus adusque ripas erumpes undaeque divinae non solum polluentur sanguine, sed totae 〈cor〉rumpentur et vivis multo maior numerus erit sepultorum; superstes vero qui foret, lingua sola cognoscetur Aegyptius, actibus vero videbitur alienus.