Sumamus igitur has alas, quae sicut flammae ad superiora dirigant. exuat unusquisque animam suam inuolucris sordidi-oribus et quasi aurum igni adprobet detersam luto. sic enim purgatur anima ut aurum optimum. pulchritudo autem animae sincera uirtus et decus uerior cognitio superiorum, ut uideat illud bonum, ex quo pendent omnia, ipsum autem ex nullo. eo igitur uiuit atque intellectum accipit. uitae enim fons est summum illud bonum, cuius nobis accenditur caritas et desiderium, cui adpropinquare et misceri uoluptas est, quod ei qui non uidet desiderio est et qui uidet inest, ideoque alia uniuersa despicit, hoc mulcetur et delectatur. hoc est quod sumministrat uniuersis substantiam, ipsum autem manens in semet ipso dat aliis, nihil autem in se ex aliis suscipit. de quo propheta ait: dixi domino meo: deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges. hoc solum uidere desiderauit, sicut ipse alibi ait: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnes dies uitae meae et uideam delectationem domini et considerem templum eius. si quis igitur purum illud et incorporeum summum illud uidere meruerit, quid habeat aliud quod desideret? denique Petrus gloriam resurrectionis Christi uidit et nolebat descendere dicens: domine, bonum est nos hicesse. et quanto inconparabilior est illa diuinitatis gloria et lux inaccessibilis, quam si quis uiderit quid aliud concupiscat? non regna, non facultates honores gloriam potestates; illis enim uti nihil beatitudinis est, hoc uti beatum est, ut illa despiciens ad hoc conuersus maneat. hanc igitur uidens pulchram imaginem ingrediatur intro, foris relinquat uultum corporis. nam qui intuetur corpora non debet introrsum intueri, ne more mergentis in gurgite rapiatur atque absorbeatur et quasi in profundum demersus nusquam adpareat. fugiamus ergo in patriam uerissimam. illic patria nobis et illic pater, a quo creati sumus, ubi est Hierusalem ciuitas, quae est mater omnium.