zelus quoque ut inferi, quoniam qui dei zelum habet pro Christo nec suis parcit. itaque et mortem habet caritas et zelum habet caritas et alas ignis habet caritas. denique Christus diligens Moysen in igne ei adparuit et Hieremias habens in se donum diuinae caritatis dicebat: et erat ignis flammans in ossibus meis et dissolutus sum undique et ferre non possum. bona igitur caritas habens alas ignis ardentis, quae uolitat per pectora et corda sanctorum et exurit quicquid materiale atque terrenum est, quicquid uero sincerum est probat et quod contigerit suo igne meliorat. hunc ignem misit in terras dominus Iesus, et refulsit fides, accensa deuotio, inluminata est caritas, iustitia resplenduit. hoc igne inflammauit cor apostolorum suorum, sicut testatur Cleopas dicens: nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret scripturas? alae igitur ignis flammae scripturae sunt diuinae. denique aperiebat scripturas, et ignis exiebat atque audientium corda penetrabat. et uere alae ignis, quia eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum. cum Paulus quoque adsumeretur a Christo, uidit circumfulsisse supra se lumen et super eos qui simul erant, cecidit a pauore et probatior resurrexit, denique apo-stolus factus est, qui persecutor aduenerat. spiritus quoque sanctus descendit et repleuit totam domum, in qua erant plurimi sedentes, et uisae sunt dispersae linguae tamquam ignis. bonae alae caritatis, uerae alae, quae uolitabant per ora apostolorum, et alae ignis, quae purgatum sermonem loquebantur. his alis euolauit Enoch raptus ad caelum, his alis euolauit Helias curru igneo et equis igneis ad superna translatus: his alis dominus deus per columnam ignis deducebat patrum plebem: has alas habuit Seraphim, quando sumpsit carbonem ignis de altari et tetigit os prophetae et iniquitates eius abstulit et peccata purgauit: harum alarum igni purgati sunt filii Leui et baptizantur populi nationum, sicut testificatur Iohannes dicens de domino Iesu: ipse uos baptizabit in spiritu et igni. merito uri renes suos uolebat et cor suum Dauid, qui alas igneas caritatis sciebat non esse metuendas: merito Hebraei pueri in fornace ardenti non sentiebant ignis incendia, quia caritatis eos flamma refrigerabat. et ut plenius cognoscamus quia alas habeat perfecta caritas: audisti dudum dicentem: quotiens uolui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas .