sed quae est fuga? non utique pedum, qui sunt corporis; isti enim quocumque currunt in terra currunt et de solo ad solum transeunt. nec nauibus fugiamus aut curribus aut equis, qui obligantur et cadunt, sed fugiamus animo et oculis aut pedibus interioribus. adsuescamus oculos nostros uidere quae dilucida et clara sunt, spectare uultum continentiae et temperantiae omnesque uirtutes, in quibus nihil scabrum, nihil obscurum et tortuosum sit. et ipsum spectet quis et conscientiam suam: illum oculum mundet, ne quid habeat sordium; quod enim uidetur non debet dissonare ab eo qui uidet, quoniam conformes nosdeus imaginis uoluit esse filii sui. cognitum igitur nobis est illud bonum nec longe est ab unoquoque nostrum; in ipso enim uiuimus et sumus et mouemur; ipsius enim et genus sumus, ut apostolus gentiles posuit significare. ipsum est bonum quod quaerimus, solum bonum; nemo enim bonus nisi unus deus. hic est oculus, qui magnum illum et uerum decorem intuetur. solem nisi sanus et uigens oculus non aspicit, nec bonum potest uidere nisi anima bona. fiat ergo bonus qui uult uidere dominum et quod est bonum. huius boni similes simus et secundum id operemur quae bona sunt. hoc est bonum, quod supra omnem operationem est, supra omnem mentem atque intellectum. ipsum est quod semper manet et ad ipsum conuertuntur omnia, in quo habitat plenitudo diuinitatis, et per ipsum reconciliantur omnia in ipsum, et ut plenius definiamus quid sit bonum, uita est bonum, quia semper manet dans uiuere et esse omnibus, quia fons est omnium uitae Christus, de quo ait propheta: in umbra eius uiuemus; nunc enim uita nostra abscondita in Christo est; cum autem adparuerit Christus, uita nostra, tunc et nos cum illo adparebimus in gloria. ergo non timeamus mortem, quoniam requies est corporis, animae autem uel libertas uel absolutio.nec uereamur eum qui potest carnem interficere, animam autem non potest, quia non timemus eum qui potest uestimentum auferre, non timemus eum qui potest nostra furari, nos autem non potest. nos igitur animae sumus, si uolumus esse Hebraei de iis qui sunt socii Iacob, id est imitatores eius. nos animae sumus, nostra autem membra sunt 〈uestimenta〉. seruanda sunt quidem uestimenta, ne scindantur, ne inueterescant, sed ille magis qui his utitur seruare se debet et custodire.