audiens anima aperi mihi et caput roris plenum, hoc est temptationibus saecularibus subito turbata et quasi surrectura quae surgere iubebatur ait, cum aloen redoleret et murram, insignia sepulturae: exui tunicam meam, quomodo induam eam? laui pedes meos, quomodoinquinabo illos? ueretur enim, ne iterum in temptationes resurgat, ne iterum in culpam redeat atque peccatum et egressus suos uirtutumque processus terrenis incipiat uestigiis inquinare. certe etiam hoc modo perfectionem uirtutis suae indicat, quae tantam Christi meruit caritatem, ut ad eam ueniat et pulset ianuam eius et ueniat cum patre et cenet cum eadem anima et ipsa cum eo, sicut in Apocalypsi dixit Iohannes. etenim cum in superioribus audisset: ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano et cum aduerteret in carne se Christo adesse non posse, sed tunc adesse, si adesset in spiritu, conformans se ad eius uoluntatem, ut esset et ipsa conformis imaginis Christi, iam non sentit carnis exuuias, iam quasi spiritus exuit se corporis coniunctione, iam quasi oblita et quae, si uelit, copulae illius meminisse non possit, ait: exui tunicam meam, quomodo induam eam? exuit enim tunicam illam pelliciam, quam acceperunt Adam et Eua post culpam, tunicam corruptelae, tunicam passionum. quomodo induam eam? non requirit ut induat, sed ita significat abiectam, ut iam indumento sibi esse non possit. laui pedes meos, quomodo inquinabo eos? hoc est: uestigia mea laui, dum egrederer ac me eleuarem de corporis contubernio, de illa conexione et familiaritate carnalis amplexus, quomodo inquinabo ea, ut incorporis claustrum et illum tenebrosum passionum eius carcerem reuertam?