nec otiose fecunditatis laudatur anima, non solum quod sit fecunda uirtutibus, sed etiam quod nihil habeat in se mali. illud enim decorum et speciosum est, in quo nihil sit mali; decorum enim quod bonum, quod autem indecorum, hoc malum. speciosa fecunditas est bonorum operum. contraria ergo speciosi-tatis sterilitas, quoniam qui priuatur specie uel decore, in eo est enim malum; quod autem malum, hoc est sterile et infecundum. cuius rei quod euidentius indicium quam natura est? terra enim quae bona est fertilis atque fecunda, quae autem mala ea ieiuna et sterilis; quae uero fertilis haec decora. quid enim pleno agro pulchrius, cum seges fluctuat, cum poma inrutilant uel cum uuarum serta dependent aut bacis onusta olea curuescit uel uiridanti gramine montium uertices, uallium humilia uestiuntur? et ut scripturae utamur testimonio, Iacob decorus erat et ideo erat odor agri pleni, Esau hispidus erat et indecorus, et ideo agrestis erat, qui fructus ullos habere non posset. de ipso quoque domino, posteaquam ecclesiae fecunditatem fecit adsurgere, pulchre dictum: dominus regnauit, decorem induit et alibi: confessionem et speciem induisti. liquet igitur decorum id esse quod fecundum, indecorum quod infecundum. similis est causa animae soli, quia ea decora anima, quae fecunda sit meritis, fecunda consiliis, ea indecora, quae sterilis. infirmitates etenim animae sunt sterilitas et materia; namque eam sterilitas fructu defraudat suo, inopiam infert, timorem incutit, adolet cupiditates et uanas opiniones; sic anima cadit.quid ergo est malitia nisi boni indigentia? suo enim defraudatur atque alieni indiget, exinanitur ac repletur sine ulla mensura et modo. materialia autem uitia animae obumbrant gratiam. ignorantla et concupiscentia animae sunt aegritudines, sed ad speciem quam ad materiem magis referuntur. materia est caro, species est ignorantia et concupiscentia. cur igitur caro accusatur, cum tantae sint in specie labes? quia nihil species potest sine materia. denique nihil species securis sine materia facit. quid enim esset concupiscentia, nisi eam caro inflammaret? friget in senibus, pueris quoque, quia in his corpus infirmum est: ardet in adolescentibus, quibus uis corporis feruet. ex bonis igitur mala orta sunt; non enim sunt mala nisi quae priuantur bonis. per mala tamen factum est, ut bona eminerent. ergo indigentia boni radix malitiae est et definitione boni malitia deprehenditur, quoniam per disciplinam boni malum repperitur. bonum autem nullius eget, sibi abundat, mensuram et perfectionem, finem quoque tribuit omnibus, in quo uniuersa constant et de quo omnia pendent. haec boni natura est, quae mentem replet.