tamen dum uadunt apostolis nuntiare, miseratus quaerentes occurrit eis Iesus dicens: hauete. illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adorauerunt. tenetur ergo Iesus, sed delectatur sic teneri, quia fide tenetur. denique delectauit eum et illa mulier, quae tetigit eum et curata est sanguinis fluxu, de qua dixit: tetigit me aliquis; nam sentio de me uirtutem exisse. tange ergo et fide tene et constringe fideliter pedes eius, ut uirtus de eo exeat et sanet animam tuam. etsi dicat: noli me tangere, tu tene; nondum enim ascendi ad patrem meum dixit. semel dixit: noli me tangere, quando resurrexit, aut forte illi dixit quae putabat furto esse sublatum et non uirtute propria resuscitatum. denique in alio libro habes quia tenentibus pedes et adorantibus dixit: nolite timere. tene ergo et tu, anima, sicut tenebat et Maria, et dic: tenui eum et non dimittam, ceu dicebant ambae: tenemus te. uade ad patrem, sed nonrelinquas Euam, ne iterum labatur. tecum eam ducito, iam non errantem, sed arborem uitae tenentem. rape tuis pedibus inhaerentem, ut tecum ascendat. noli me dimittere, ne iterum serpens uenena sua fundat, ne iterum quaerat femineum mordere uestigium, ut supplantet Adam. dieat ergo anima tua: teneo te et inducam te in domum matris meae et in secretum eius, quae concepit me, ut cognoscam mysteria tua, ut hauriam sacramenta tua. suscipe igitur Euam iam non ficulneae foliis adopertam, sed sancto amictam spiritu et noua gratia gloriosam, quia iam non tamquam nudata absconditur, sed tamquam circumdata uestimenti splendore fulgentis occurrit, quia uestit eam gratia. sed nec Adam primo nudus erat, quando eum innocentia uestiebat.