Non sit inquit rixa inter me et inter te et interpastores meos et inter pastores tuos, quia homines fratres nos sumus. patruum legimus Abraham et Loth eius nepotem: quomodo eum fratrem appellat? sed aduerte quia causas concordiae sapiens adhibet. unde praemisit: homines sumus. omnes autem homines unius naturae partus sunt intra eius concepti uiscera et uno foti atque effusi utero. unde nobis iure quodam germanitatis uelut fratres conectimur ab uno patre conditi et una matre tamquam uterini fratres editi. et ideo cum simus rationabilis naturae suboles, tamquam uterini nos diligere debemus amore mutuo, non inpugnare ac persequi. multo autem uerius ad unam animam refertur, cuius rationabile cognatos habet, ut supra diximus, sensus inrationabilis, quod autem rationabile uirtutum habet copulam. unde fraterna quadam sibi copulantur necessitudine uitia uirtutesque hominis, quia illa carnalia, istae rationabilis animae sunt, caro autem atque anima uelut quadam lege sociantur coniugii, ex quibus homo constat. homo igitur uelut portiones suas foederare debet atque ad pacem cogere. sed quia nemo erat tantus qui carnem uinceret, ideo uenit pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae soluens, inimicitias, in carne sua legem mandatorum edictis euacuans, ut duos conderet in semet ipso, in uno nouo homine faciens pacem, ut reconciliaret utrosque in uno corpore deo per crucem, interficiens inimicitias in semet ipso.recte igitur se ut hominem infelicem dixit apostolus, qui tantum bellum intra se pateretur, quod non possit restinguere. denique cum de una portiuncula passionum, hoc est iracundia diceret, Solomon melior est inquit sapiens forti, qui autem iracundiam continet melior est quam qui urbem capit. beatus igitur qui hoc bellum euaserit etiam non aduena atque peregrinus, sed ciuis sanctorum et domesticus dei, quem in terris positum terrena non quatiant. 29