Qui igitur pastores sint et quorum animantium et quae rixa inter pastores Abrahae et inter pastores Loth consideremus. pastores sunt magistri gregum uel diligentes et sobrii, [uel] non sinentes agrorum culta obteri pedis uestigio atque aduri dentibus, uel neglegentes et remissi, qui non reuocent pecus suum, quo herbosa et non fructuosa pascantur, sed libere uagari per uarios agri fructus sinant. istorum ergo pastorum sollers custodia necessaria est, ne forte adscribatur diligentibus quod euenit neglegentium incuria. sed quia non sermo de uisibilibus, ideo cuius pecoris pastores sint prius consideremus. pastores hos definire possumus. pastores inquit iumentorum, iumenta autem sensus corporis inrationabiles significare accepimus. qui sunt ergo pastores sensuum nisi praeceptores et quasi quidam rectores et duces eorum uel monitores alicuius sermonis uel mentis nostrae cogitationes? qui si pastoralis disciplinae gnari ac tenaces sunt, non permittunt longius sensuum gregem uagari et inutilibus aut noxiis inhaerere pabulis, sed prouido ductu reuocant et frenos rationis admouent atque obsistunt renitentibus. mali autem praeceptores uel inutiles disceptationes permittunt eos impetusuo ferri et in praeruptum ac periculum ruere et culta obterere, fructuosa depasci, ut si qui sunt in eadem anima uirtutis huc usque fructus. eos quoque dissipent. hinc ergo cogitationum nostrarum discordia. cum caro repugnat aduersus spiritum, spiritus aduersus carnem, non mediocris pugna est, quando ipse apostolus, uas electionis dominicae, dicit: uideo legem carnis meae repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quod est in membris meis. sedare hanc pugnam ipse nequierat et ideo ad Christum confugit dicens: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? hoc est, ne delectationibus carnis adhaeream. quis igitur est qui me bis soluat uinculis et liberum societ deo sensusque ad sobrietatem magis animae detorqueat quam ad corporis temulentiam? sed quia inter homines tantum non potuit rectorem inuenire, conuersus ad deum gratia inquit dei per Iesum Christum dominum. si fortior suis se non commisit uiribus, quo corpus mortis euaderet, sed auxilium quaesiuit a Christo, quid nos facere oportet infirmiores? hanc pugnam grauem esse cognouit Abraham et ideo in principio cauendam putauit; sapienti enim pacis est studium, inprudenti amica iurgia.