quartum autem non ita est, quando etiam circa cedentem seruauit adfectum parentis, ut eum non solum non persequeretur, sed etiam captum erueret ac liberaret. denique apostolus cum tria illa doceat, quartum praeceptis suis soluit, quod addiderat philosophia. ait enim, cum pacificum dei populum informare uellet: si fieri potest, quod ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes, deinde si hoc non potest. certe nec discordias nec inimicitias. ideoque addidit: non uos uindicantes, carissimi, in quo et quartum illud excluditur. uindicare nos nequaquam uelimus, sed date inquit locum irae. habes et tertium, ut discedas magis et uindictam deo committas quam tibi exigas, quamquam et hoc secundum legem magis dictum uideri uoluit; nam secundum euangelium supra habes: benedicite eos qui uos persequuntur. habes haec praecepta ad Timotheum in secunda epistula. propter quam causam inquit admoneo te, ut resuscites gratiam dei, quae est in te per inpositionem manum mearum. non enim dedit nobis deus spiritum timoris, sed uirtutis et dilectionis et sobrietatis. et iterum: tu autem, fili carissime, fortitudinem cape in gratia. habes ergo primae praeceptum sententiae,ut erga omnes gratiam locet, deinde si non potest praeceptis suis omnes adquirere, caueat ne uerbis aliquos exasperet, hoc est ne inimicos faciat. unde ait infra: haec commoneo testificans coram deo, noli uerbis contendere; in nihil utile est nisi ad subuersionem audientium. seruum autem domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. pulchre post pauca subiecit et causam praestitit, quam philosophia non uidit. cum modestia inquit docentem qui resistunt, ne quando deus det illis paenitentiam ad cognoscendam ueritatem. tertium quoque illud, ut discedamus ab eis cum quibus nobis conuenire non potest, habes additum, cum praecepit ut loquatur quae decent sanam doctrinam, deinde pugnas legis declinet, hoc est primum gratiam seminet, deinde nullum litigando auertat, tertium ut haereticum hominem post unam correptionem deuitet. quia subuersus est qui eiusmodi est et delinquit, cum sit a semet ipso damnatus. quam argute suo iudicio damnatum nostrae ultioni subtrahit quasi indignum in quem uindicetur! Dauid autem euidenter studium uindictae amouet dicens: si reddidi retribuentibus mihi mala.