1
Accepto igitur hoc senatus consulto secunda oratione permisit patribus ut ex magnorum iudicum appellationibus ipsi cognoscerent, proconsules crearent, legatos proconsulibus
1
darent, ius praetorium praesidibus darent, leges quas Probus ederet senatus consultis propriis consecrarent.
2
Statim deinde, si quidam ex interfectoribus Aureliani superfuerant, vario genere vindicavit, mollius tamen moderatiusque quam prius exercitus et postea Tacitus
3
vindicaverant. deinde animadvertit etiam in eos qui Tacito insidias fecerant. Floriani sociis pepercit, quod non tyrannum aliquem videbantur secuti, sed sui principis
4
fratrem, recepit deinde omnes Europenses exercitus, qui Florianum et imperatorem fecerant et occiderant.
5
His gestis cum ingenti exercitu Gallias petiit, quae omnes occiso Postumo turbatae fuerant, interfecto
6
Aureliano a Germanis possessae. tanta autem illic proelia et tam feliciter gessit, ut a barbaris sexaginta per Gallias nobilissimas reciperet civitates, praedam deinde omnem, qua illi praeter divitias etiam
2
efferebantur
7
ad gloriam, et cum iam in nostra ripa, immo per omnes Gallias, securi vagarentur, caesis prope
3
4
quadringentis milibus, qui Romanum occupaverant solum, reliquos
5
ultra Nicrum fluvium et Albam removit, tantum his praedae barbaricae tulit quantum ipsi Romanis abstulerant. contra urbes Romanas castra in solo barbarico posuit atque illic milites collocavit,