1
agros et horrea et domos et annonam Transrhenanis omnibus fecit, iis videlicet quos in excubiis
2
conlocavit, nec cessatum est umquam pugnari, cum cottidie ad eum barbarorum capita deferrentur, iam ad singulos aureos singula, quamdiu reguli novem ex diversis gentibus venirent atque ad pedes Probi
3
iacerent, quibus ille primum obsides imperavit, qui statim dati sunt, deinde frumentum, postremo etiam
4
vaccas atque oves. dicitur iussisse his acrius ut gladiis non uterentur, Romanam exspectaturi defensionem,
5
si essent ab aliquibus vindicandi. sed visum est id non posse fieri, nisi si limes Romanus extenderetur
6
et fieret Germania tota provincia, maxime tamen ipsis regibus consentientibus in eos vindicatum
7
est qui praedam fideliter non reddiderunt, accepit
1
praeterea sedecim milia tironum, quos omnes per diversas provincias sparsit, ita ut numeris vel limitaneis militibus quinquagenos et sexagenos intersereret, dicens sentiendum esse non videndum cum auxiliaribus barbaris Romanus iuvatur.