1
Post consulatum proconsul Africae factus est adnitentibus cunctis, qui Alexandri imperium etiam in Africa clarum per proconsulis dignitatem haberi
2
atque esse voluerunt, exstat epistula ipsius Alexandri, qua senatui gratias agit, quod Gordianum ad Africam
3
proconsulem destinaverit. cuius hoc exemplum est:
Neque gratius mihi quicquam, patres conscripti, neque dulcius potuistis efficere, quam ut Antoninum Gordianum proconsulem ad Africam mitteretis, virum nobilem, magnanimum, disertum, iustum, continentem,
4
bonum et reliqua, ex quo adparet quantus vir
5
eo tempore Gordianus fuerit, amatus est ab Afris ita ut nemo antea proconsulum, ita ut eum alii Scipionem, Catonem alii, multi Mucium ac Rutilium aut Laelium
6
dicerent, exstat eorum adclamatio, quae a Iunio in
7
litteras
1
relata est. nam cum quadam die factum imperatorium legeret atque a proconsulibus Scipionibus coepisset, adclamatum est,
Novo Scipioni, vero Scipioni, Gordiano proconsuli. haec et alia frequenter audivit.