1
Praeturam nobilem gessit, post iuris dictionem consulatum primum iniit cum Antonino Cara-
1
2
callo, secundum cum Alexandro, filios duos habuit, illum consularem qui cum ipso Augustus appellatus est, qui iuxta Carthaginem in Africa bello absumptus est, et filiam Maeciam Faustinam, quae nupta est
3
Iunio Balbo, consulari viro. in consulatibus clarior fuit sui temporis consulibus, ita ut ei Antoninus invideret, modo praetextas eius, modo latum clavum,
2
modo
4
circenses ultra imperatorium mirans modum, palmatam tunicam et togam pictam primus Romanorum privatus suam propriam habuit, cum ante imperatores etiam vel de Capitolio acciperent vel de Palatio.
5
equos Siculos centum, Cappadoces centum permittentibus imperatoribus factionibus divisit, et per haec populo satis carus, qui semper talibus commovetur.
6
Cordus dicit in omnibus civitatibus Campaniae, Etruriae, Umbriae, Flaminiae, Piceni de proprio illum per quadriduum ludos scaenicos et iuvenalia edidisse.
7
scripsit et laudes soluta oratione omnium Antoninorum
3
qui ante eum fuerunt, tantum autem Antoninos dilexit ut sibi quoque, ut multi dicunt, Antonini, ut plerique autem adserunt, Antonii nomen adscripserit.
8
iam illud satis constat quod filium, Gordianum nomine, Antonini signo inlustraverit, cum apud praefectum aerarii more Romano professus filium publicis actis eius nomen insereret.