1
Et erat quidem longitudine Romana, canitie decora et pompali vultu, ruber magis quam candidus, facie bene lata, oculis, ore, fronte verendus. corporis
2
qualitate subcrassulus. moribus ita moderatus ut nihil possis dicere, quod ille aut cupide aut inmodeste
3
aut nimie fecerit, adfectus suos unice dilexit, filium et nepotem ultra morem, filiam et neptem religiose.
4
socero suo Annio Severo tantum detulit, ut in familiam
1
eius quasi filium migrasse se crederet, numquam cum eo laverit, numquam illo praesente sederit ante
5
praeturam, consul cum esset, aut in domo eius semper mansit aut, si in Pompeiana domo, ad illum vel mane
6
vel sero processit, vini parcus, cibi parcissimus, vestitu nitidus, lavandi cupidus, ita ut et quarto et quinto in
7
die lavaret aestate, hieme secundo, somni plurimi, ita ut in tricliniis, si forte apud amicos ederet, etiam sine pudore dormiret. quod videbatur facere per naturam, non per ebrietatem atque luxuriem.