1
Tunc omen quod sibi Iulianus, cum imperium
2
acciperet, fecerat omnibus venit in mentem, nam cum consul designatus de eo sententiam dicens ita pro-
1
2
nuntiasset:
Didium Iulianum imperatorem appellandum esse censeo, Iulianus suggessit
Adde et Severum, quod cognomentum avi
3
et proavi sibi
3
Iulianus adsciverat. sunt tamen qui dicant nullum fuisse Iuliani consilium de obtruncando senatu, cum tanta in eum senatus consuluisset.
4
4
Post senatus consultum statim Didius Iulianus
5
unum ex praefectis, Tullium Crispinum, misit, ipse autem tertium fecit praefectum Veturium Macrinum, ad quem Severus litteras miserat, ut esset praefectus.
6
sed pacem simulatam esse mandatamque
5
caedem Severi Tullio Crispino, praefecto praetorii, et populus
7
locutus est et Severus suspicatus, denique hostem se Iuliano Severus esse maluit quam participem consensu
8
militum. Severus autem statim et ad plurimos Romam scripsit et occulto misit edicta, quae proposita
9
sunt. fuit praeterea in Iuliano haec amentia, ut per magos pleraque faceret, quibus putaret
6
vel odium
10
populi deleniri vel militum arma compesci. nam et quasdam non convenientes Romanis sacris hostias immolaverunt et carmina profana incantaverunt, et ea quae ad speculum dicunt
7
fieri, in quo pueri praeligatis oculis incantato vertice respicere dicuntur,
11
Iulianus fecit, tuncque puer vidisse dicitur et adventum Severi et Iuliani decessionem.
8
9
10
11
12