1
Et Crispinus quidem, cum occurrisset praecursoribus Severi, Iulio Laeto auctore a Severo interemptus
2
est. deiecta sunt etiam consulta senatus. Iulianus convocato senatu quaesitisque sententiis, quid facto
3
opus esset, certi nihil comperit a senatu, sed postea sponte sua gladiatores Capuae iussit armari per Lollianum Titianum, et Claudium Pompeianum e Tarracinensi ad participatum evocavit, quod et gener imperatoris fuisset et diu militibus praefuisset. sed hoc ille recusavit, senem se et debilem luminibus respondens.
4
transierant et ex Umbria milites ad Severum,
5
et praemiserat quidem litteras Severus, quibus iubebat interfectores Pertinacis servari.
6
Brevi autem desertus est ab omnibus Iulianus et remansit in Palatio cum uno de praefectis suis Geniali
7
et genero Repentino, actum est denique ut Iuliano senatus auctoritate abrogaretur imperium, et abrogatum est, appellatusque statim Severus imperator, cum fingeretur quod veneno se
1
absumpsisset Iulianus.
8
missi tamen a senatu, quorum cura per militem gregarium in Palatio idem Iulianus occisus est fidem
9
Caesaris implorans, hoc est Severi. filiam suam potitus imperio dato patrimonio emancipaverat.
2
quod ei cum Augustae nomine statim sublatum est.
10
corpus eius a Severo uxori Manliae Scantillae ac filiae ad sepulturam est redditum et in proavi monumenta translatum miliario quinto Via Labicana.