1
Et Severus quidem ad urbem infesto agmine veniebat, sed Didius Iulianus nihil cum exercitu praetoriano proficiebat, quem cotidie populus et magis
2
oderat et ridebat. et Iulianus sperans Laetum fautorem Severi, cum per eum Commodi manus evasisset ingratus tanto beneficio iussit eum occidi, iussit etiam Marciam una
1
interfici.
2
3
Sed dum haec egit Iulianus, Severus classem Ravennatem occupat, legati senatus, qui Iuliano promiserant operam suam, ad Severum transierunt.
4
Tullius Crispinus, praefectus praetorio, contra Severum missus ut classem produceret, repulsus Romam rediit.
5
haec cum Iulianus videret, senatum rogavit ut virgines Vestales et ceteri sacerdotes cum senatu obviam exercitui Severi prodirent et praetentis infulis rogarent, inanem rem
3
contra barbaros milites parans.
6
haec tamen agenti Iuliano Plautius
4
Quintilius consularis augur contradixit, adserens non debere imperare
7
eum qui armis adversario non posset resistere, cui multi senatores consenserunt, quare iratus Didius milites e castris petiit, qui senatum ad obsequium
8
cogerent aut obtruncarent. sed id consilium displicuit, neque enim decebat, ut, cum senatus hostem Severum Iuliani causa iudicasset, eundem Iulianum
9
pateretur infestum. quare meliore consilio ad senatum venit petiitque, ut fieret senatus consultum de participatione imperii, quod statim factum est.