[33]
ad quod bellum duobus consulibus ita missis ut alter Mithridatem
1
persequeretur, alter Bithyniam tueretur, alterius res et terra et mari calamitosae vehementer et opes regis et nomen auxerunt;
L.
Lucii Luculli vero res tantae exstiterunt ut neque maius bellum commemorari possit neque maiore consilio et virtute gestum.
nam cum totius impetus belli ad Cyzicenorum moenia constitisset
2
eamque urbem sibi Mithridates Asiae ianuam fore putasset qua effracta et revolsa tota pateret provincia, perfecta a Lucullo haec sunt omnia ut
3
urbs fidelissimorum sociorum defenderetur et
4
omnes copiae regis diuturnitate obsessionis consumerentur.
quid? illam pugnam navalem ad Tenedum
5
, cum contento cursu acerrimis ducibus hostium classis Italiam spe atque animis inflata peteret, mediocri certamine et parva dimicatione commissam arbitraris? Mitto proelia, praetereo oppugnationes oppidorum; expulsus regno tandem aliquando tantum tamen consilio atque auctoritate valuit ut se rege Armeniorum adiuncto novis opibus copiisque renovarit
6
.
16
ac si mihi nunc de rebus gestis esset nostri exercitus imperatorisque dicendum, plurima et maxima proelia commemorare possem; sed non id agimus.
hoc dico: