DEMIPHO
Dis magnas merito gratias habeo atque ago,
Quando evenere haec nobis, frater, prospere.
895
Quantum potest nunc conveniendus Phormio est,
Priusquam dilapidet nostras triginta minas
Ut auferamus.
PHORMIO
Demiphonem, si domi est,
Visam: ut, quod—
DEMIPHO
At nos ad te ibamus, Phormio.
PHORMIO
De eadem hac fortasse causa.
900
DEMIPHO
Ita hercle.
PHORMIO
Credidi.
Quid ad me ibatis? Ridiculum. Verebamini
Ne non id facerem quod recepissem semel?
Heus, quanta quanta haec mea paupertas est, tamen
Adhuc curavi unum hoc quidem, ut mihi esset fides.
CHREMES
Estne ea, ita ut dixi, liberalis?
905
DEMIPHO
Oppido.
PHORMIO
Itaque ad vos venio nuntiatum, Demipho,
Paratum me esse: ubi vultis, uxorem date;
Nam omnes posthabui mihi res, ita uti par fuit,
Postquam tantopere id vos velle animadverteram.
DEMIPHO
At hic dehortatus est me ne illam tibi darem;
910
Nam qui erit rumor populi, inquit,
si id feceris?
Olim quum honeste potuit tum non est data:
Nunc viduam extrudi turpe est: ferme eadem omnia
Quae tute dudum coram me incusaveras.
PHORMIO
Satis superbe illuditis me.
915
DEMIPHO
Qui?
PHORMIO
Rogas?
Quia ne alteram quidem illam potero ducere:
Nam quo redibo ore ad eam quam contemserim?
CHREMES
Tum autem Antiphonem video ab sese amittere
Invitum eam; inque.
DEMIPHO
Tum autem video filium
Invitum sane mulierem ab se amittere.
920
Sed transi sodes ad forum, atque illud mihi
Argentum rursum iube rescribi, Phormio.
PHORMIO
Quodne ego discripsi porro illis quibus debui
DEMIPHO
Quid igitur fiet?
PHORMIO
Si vis mihi uxorem dare,
Quam despondisti, ducam: sin est ut velis
925
Mancre illam apud te, dos hic maneat, Demipho.
Nam non est aequum me propter vos decipi,
Quum ego vestri honoris causa repudium alterae
Remiserim quae dotis tantundem dabat.
DEMIPHO
I hinc in malam rein cum istac magnificentia,
930
Fugitive: etiam nunc credis te ignorarier,
Aut tua facta adeo?
PHORMIO
Irritor.
DEMIPHO
Tune hanc duceres,
Si tibi data esset?
PHORMIO
Fac periclum.
DEMIPHO
Ut filius
Cum illa habitet apud te; hoc vestrum consilium fuit.
PHORMIO
Quaeso, quid narras?
935
DEMIPHO
Quin tu mihi argentum cedo.
PHORMIO
Immo vero uxorem tu cedo.
DEMIPHO
In ius ambula.
PHORMIO
In ius? enimvero si porro esse odiosi pergitis—
DEMIPHO
Quid facies?
PHORMIO
Egone? Vos me indotatis modo
Patrocinari fortasse arbitramini:
Etiam dotatis soleo.
940
CHREMES
Quid id nostra?
PHORMIO
Nihil.
Hic quandam noram cuius vir uxorem —
CHREMES
Hem.
DEMIPHO
Quid est?
PHORMIO
Lemni habuit aliam:—
CHREMES
Nullus sum.
PHORMIO
ex qua filiam
Suscepit; et eam clam educat.
CHREMES
Sepultus sum.
PHORMIO
Haec adeo ego illi iam denarrabo.
CHREMES
Obsecro,
Ne facias.
945
PHORMIO
Oh, tune is eras? Ut ludos facit.
CHREMES
Missum te facimus.
PHORMIO
Fabulae.
CHREMES
Quid vis tibi?
Argentum quod habes condonamus te.
PHORMIO
Audio.
Quid vos, malum, ergo me sic ludificamini,
Inepti, vestra puerili sententia?
Nolo, volo: volo, nolo rursum: cedo, cape.
950
Quod dictum, indictum est: quod modo erat ratum, irritum est.
CHREMES
Quo pacto aut unde haec hic rescivit?
DEMIPHO
Nescio;
Nisi me dixisse nemini id certo scio.
CHREMES
Monstri, ita me Di ament, simile.
PHORMIO
Inieci scrupulum.
DEMIPHO
Hem.
Hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat,
955
Tam aperte irridens? Emori hercle satius est.
Animo virili praesentique ut sis para:
Vides tuum peccatum esse clatum foras;
Neque iam id celare posse te uxorem tuam.
Nunc quod ipsa ex aliis auditura sit, Chreme,
960
Id nosmet ipsos indicare placabilius est.
Tum hunc impuratum poterimus nostro modo
Ulcisci.
PHORMIO
Atat, nisi inihi prospicio, haereo.
Hi gladiatorio animo ad me affectant viam.
CHREMES
At vereor ut placari possit.
965
DEMIPHO
Bono animo es.
Ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme,
Quum e medio excessit unde haec suscepta est tibi.
PHORMIO
Itane agitis mecum? Satis astute aggredimini.
Non hercle ex re istius me instigasti, Demipho.
Ain tu? Ubi quae libitum fuerit peregre feceris,
970
Neque huius sis veritus feminae primariae,
Quin novo modo ei faceres contumeliam,
Venias mihi precibus lautum peccatum tuum?
Hisce ego illlam dictis ita tibi incensam dabo
Ut ne restinguas lacrimis si exstillaveris.
975
DEMIPHO
Malum quod isti Di Deaeque omnes duiut.
Tantane affectum quenquam esse hominem audacia?
Non hoc publicitus scelus hinc deportarier
In solas terras?
CHREMES
In id redactus sum loci
Ut quid agam cum illo nesciam prorsum.
980
DEMIPHO
Ego scio:
In ius eamus.
PHORMIO
In ius? huc, si quid libet.
DEMIPHO
Assequere ac retine, dum ego huc servos evoco.
CHREMES
Enim solus nequeo: accurre huc.
PHORMIO
Una iniuria est
Tecum.
CHREMES
Lege agito ergo.
PHORMIO
Altera est tecum, Chreme.
DEMIPHO
Rape hunc.
985
PHORMIO
Itane agitis? enimvero voce est opus.
Nausistrata, exi.
CHREMES
Os opprime.
DEMIPHO
Impurum vide,
Quantum valet.
PHORMIO
Nausistrata, inquam.
CHREMES
Non taces?
PHORMIO
Taceam?
DEMIPHO
Nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere.
PHORMIO
Vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe.
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.