GETA
O Fortuna, O Fors fortuna, quantis commoditatibus
Quam subito hero meo Antiphoni ope vestra hunc onerastis diem;
ANTIPHO
Quidnam hic sibi vult?
GETA
nosque amicos eius exonerastis metu!
Sed ego nunc mihi cesso qui non humerum hunc onero pallio,
Atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat.
845
ANTIPHO
Num tu intelligis hic quid narret?
PHORMIO
Num tu?
ANTIPHO
Nihil.
PHORMIO
Tantundem ego.
GETA
Ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt.
ANTIPHO
Heus Geta.
GETA
Hem tibi.
Num mirum aut novum est revocari, cursum quum institueris?
ANTIPHO
Geta.
GETA
Pergit hercle. Nunquam tu odio tuo me vines.
ANTIPHO
Non manes?
GETA
Vapula.
850
ANTIPHO
Id quidem tibi iam fiet, nisi resistis, verbero.
GETA
Familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum.
Sed isne es quem quaero an non? ipsus est.
PHORMIO
Congredere actutum.
ANTIPHO
Quid est?
GETA
O omnium quantum est qui vivunt hominum homo ornatissime!
Nam sine controversia ab Dis solus diligere, Antipho.
ANTIPHO
Ita velim: sed qui istuc credam ita esse mihi diei velim.
855
GETA
Satin est si te delibutum gaudio reddo?
ANTIPHO
Enicas.
PHORMIO
Quin tu hinc pollicitationes aufer, et quod fers cedo.
GETA
Oh,
Tu quoque hic aderas, Phormio?
PHORMIO
Aderam: sed cessas?
GETA
Accipe, hem,
Ut modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domum
Sumus profecti: interea mittit herus me ad uxorem tuam.
860
ANTIPHO
Quamobrem?
GETA
Omitto proloqui; nam nihil ad hanc rem est, Antipho.
Ubi in gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida;
Pone apprehendit pallio; resupinat: respicio; rogo
Quamobrem retineat me: ait esse vetitum intro ad heram accedere.
Sophrona modo fratrem huc, inquit, senis introduxit Chremem,
865
Eumque nunc esse intus cum illis. Hoc ubi ego audivi, ad fores
Suspenso gradu placide ire perrexi; accessi; adstiti;
Animam compressi; aurem admovi: ita animum coepi attendere,
Hoc modo sermonem captans.
ANTIPHO
Eu Geta.
GETA
Hic pulcherrimum
Facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio.
870
ANTIPHO
Quod?
GETA
Quodnam arbitrare?
ANTIPHO
Nescio.
GETA
Atqui mirificissimum:
Patruus tuus pater est inventus Phanio uxori tuae.
ANTIPHO
Hem.
Quid ais?
GETA
Cum eius consuevit olim matre in Lemno clanculum.
PHORMIO
Somnium. Utine haec ignoraret suum patrem?
GETA
Aliquid credito,
Phormio, esse causae: sed me censen potuisse omnia
875
Intelligere extra ostium intus quae inter sese ipsi egerint?
ANTIPHO
Atque hercle ego quoque illam audivi fabulam.
GETA
Immo etiam dabo
Quo magis credas. Patruus interea inde huc egreditur foras:
Haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:
Ait uterque tibi potestatem eius habendae se dare.
880
Denique ego missus sum te ut requirerem atque adducerem.
ANTIPHO
Quin ergo rape me: quid cessas?
GETA
Fecero.
ANTIPHO
O mi Phormio,
Vale.
PHORMIO
Vale, Antipho: bene, ita me Di ament, factum: gaudeo
Tantam fortunam de improviso esse his datam.
Summa eludendi occasio est mihi nunc senes,
885
Et Phaedriae curam adimere argentariam,
Ne cuiquam suorum aequalium supplex siet:
Nam idem hoc argentum, ita ut datum est, ingratiis
Ei datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi.
Nunc gestus mihi vultusque est capiendus novus.
890
Sed hince concedam in angiportum hoc proximum:
Inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras.
Quo me assimularam ire ad mercatum non eo.
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.