NAUSISTRATA
Quis nominat me?
990
CHREMES
Hem.
NAUSISTRATA
Quid istuc turbae est, obsecro,
Mi vir?
PHORMIO
Ehem, quid nunc obstipuisti?
NAUSISTRATA
Quis hic homo est?
Non mihi respondes?
PHORMIO
Hicine ut tibi respondeat,
Qui hercle ubi sit nescit?
CHREMES
Cave isti quicquam creduas.
PHORMIO
Abi, tange: si non totus friget, me enica.
CHREMES
Nihil est.
995
NAUSISTRATA
Quid ergo est? quid istic narrat?
PHORMIO
Iam scies:
Ausculta.
CHREMES
Pergin credere?
NAUSISTRATA
Quid ego, obsecro,
Huic credam qui nihil dixit?
PHORMIO
Delirat miser
Timore.
NAUSISTRATA
Non pol temere est quod tu tam times.
CHREMES
Ego timeo?
PHORMIO
Recte sane: quando nihil times,
Et hoc nihil est quod ego dico, tu narra.
1000
DEMIPHO
Scelus!
Tibi narret?
PHORMIO
Eho tu, factum est abs te sedulo
Pro fratre.
NAUSISTRATA
Mi vir, non mihi narras?
CHREMES
At—
NAUSISTRATA
Quid,
at?
CHREMES
Non opus est dicto.
PHORMIO
Tibi quidem: at scito huic opus est.
In Lemno—
CHREMES
Hem, quid ais?
DEMIPHO
Non taces?
PHORMIO
clam te—
CHREMES
Hei mihi.
PHORMIO
Uxorem duxit.
1005
NAUSISTRATA
Mi homo, Di melius duint.
PHORMIO
Sic factum est.
NAUSISTRATA
Perii misera.
PHORMIO
Et inde filiam
Suscepit iam unam, dum tu dormis.
CHREMES
Quid agimus?
NAUSISTRATA
Pro Di immortales, facinus indignum, et malum.
PHORMIO
Hoc actum est.
NAUSISTRATA
An quicquam hodie est factum indignius?
Qui mihi ubi ad uxores ventum est tum fiunt senes.
1010
Demipho, te appello; nam me cum hoc ipso distaedet loqui.
Haecine erant itiones crebrae, et mansiones diutinae
Lemni? haecine erat ea quae nostros fructus minuebat vilitas?
DEMIPHO
Ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritam non nego;
Sed ea quin sit ignoscenda.
1015
PHORMIO
Verba fiunt mortuo.
DEMIPHO
Nam neque negligentia tua, neque odio id fecit tuo.
Vinolentus fere abhinc annos quindecim mulierculam
Eam compressit, unde haec nata est: neque postilla unquam attigit.
Ea mortem obiit, e medio abiit, qui fuit in re hac serupulus.
Quamobrem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras.
1020
NAUSISTRATA
Quid ego aequo animo? Cupio misera in hac re iam defungier.
Sed quid sperem? aetate porro minus peccaturum putem?
Iam tum erat senex, senectus si verecundos facit.
An mea forma atque aetas nunc magis expetenda est, Demipho?
Quid mihi nunc affers quamobrem exspectem aut sperem porro non fore?
1025
PHORMIO
Exsequias Chremeti quibus est commodum ire hem tempus est.
Sic dabo: age nunc, age, Phormionem qui volet lacessito.
Faxo tali eum mactatum atque hic est infortunio.
Redeat sane in gratiam: iam supplici satis est mihi:
Habet haec ei quod dum vivat usque ad aurem ogganniat.
1030
NAUSISTRATA
At meo merito, credo: quid ego nunc commemorem, Demipho,
Singulatim qualis ego in hunc fuerim?
DEMIPHO
Novi aeque omnia
Tecum.
NAUSISTRATA
Meritone hoc meo videtur factum?
DEMIPHO
Minime gentium;
Verum, quando iam accusando fieri infectum non potest,
Ignosce: orat; confitetur; purgat: quid vis amplius?
1035
PHORMIO
Enimvero prius quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae.
Heus, Nausistrata, prius quam huic respondes temere, audi.
NAUSISTRATA
Quid est?
PHORMIO
Ego minas triginta per fallaciam ab illo abstuli;
Eas dedi tuo gnato; is pro sua amica lenoni dedit.
CHREMES
Hem, quid ais?
1040
NAUSISTRATA
Adeone hoc indignum tibi videtur, filius
Homo adolescens si habet unam amicam, tu uxores duas?
Nihil pudere! Quo ore illum obiurgabis? responde mihi.
DEMIPHO
Faciet ut voles.
NAUSISTRATA
Immo, ut meam iam scias sententiam,
Neque ego ignosco neque promitto quicquam; neque respondeo,
Prius quam gnatum video: eius iudicio permitto omnia;
1045
Quod is iubebit, faciam.
PHORMIO
Mulier sapiens es, Nausistrata.
NAUSISTRATA
Satin tibi est
Chreme?
CHREMES
Immo vero pulchre discedo et probe,
Et praeter spem.
NAUSISTRATA
Tu tuum nomen die quod est.
PHORMIO
Mihin? Phormio:
Vestrae familiae hercle amicus, et tuo summus Phaedriae.
NAUSISTRATA
Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero et quae voles
1050
Faciamque et dicam.
PHORMIO
Benigne dicis.
NAUSISTRATA
Pol meritum est tuum.
PHORMIO
Vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata,
Et quod tuo viro oculi doleant?
NAUSISTRATA
Cupio.
PHORMIO
Me ad coenam voca.
NAUSISTRATA
Pol vero voco.
DEMIPHO
Eamus intro hinc.
CHREMES
Fiat: sed ubi est Phaedria,
Iudex noster?
1055
PHORMIO
Iam hic faxo aderit.
Ω
Vos valete et plaudite.
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.