PHAEDRIA
Quid faciam? Unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser,
Cui minus nihilo est? quod si hic potuisset nunc exorarier
535
Triduum hoc, promissum fuerat.
ANTIPHO
Itane hunc patiemur, Geta,
Fieri miserum, qui me dudum, ut dixti, adiurit comiter,
Quin, quum opus est, beneficium rursum ei experiamur reddere?
GETA
Scio quidem hoc esse aequum.
ANTIPHO
Age ergo, solus servare hunc potes.
GETA
Quid faciam?
540
ANTIPHO
Invenias argentum.
GETA
Cupio; sed id unde edoce.
ANTIPHO
Pater adest hic.
GETA
Scio; sed quid tum?
ANTIPHO
Ah, dictum sapienti sat est.
GETA
Itane?
ANTIPHO
Ita.
GETA
Sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis?
Non triumpho ex nuptiis tuis si nihil nanciscor mali,
Ni etiam nunc me huius causa quaerere in maloiubeas crucem?
ANTIPHO
Verum hic dicit.
545
PHAEDRIA
Quid? ego vobis, Geta, alienus sum?
GETA
Haud puto.
Sed parumne est quod omnibus nunc nobis succenset senex,
Ni instigemus etiam ut nullus locus relinquatur preci?
PHAEDRIA
Alius ab oculis meis illam in ignotum hinc abducet locum? Hem!
Tum igitur dum licet dumque adsum loquimini mecum, Antipho;
Contemplamini me.
550
ANTIPHO
Quamobrem? aut quidnam facturus es cedo?
PHAEDRIA
Quoquo hinc asportabitur terrarum certum est persequi,
Aut perire.
GETA
Di bene vertant, quod agas; pedetentim tamen.
ANTIPHO
Vide si quid opis potes afferre huic.
GETA
Si quid? quid?
ANTIPHO
Quaere, obsecro,
Ne quid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta.
GETA
Quaero. Salvus est, ut opinor; verum enim metuo malum.
555
ANTIPHO
Noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus.
GETA
Quantum tibi opus est argenti? loquere.
PHAEDRIA
Solae triginta minae.
GETA
Triginta? hui percara est, Phaedria.
PHAEDRIA
Istaec vero vilis est.
GETA
Age, age; inventas reddam.
PHAEDRIA
O lepidum!
GETA
Aufer te hinc.
PHAEDRIA
Iam opus est.
GETA
Iam feres.
Sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari.
560
ANTIPHO
Praesto est: audacissime oneris quidvis impone, et feret.
Solus est homo amico amicus.
GETA
Eamus ergo ad eum ocius.
ANTIPHO
Numquid est quod opera mea vobis opus sit?
GETA
Nihil: verum abi domum;
Et illam miseram, quam ego nunc intus scio esse exanimatam metu,
Consolare: Cessas?
565
ANTIPHO
Nihil est aeque quod faciam libens.
PHAEDRIA
Qua via istuc facies?
GETA
Dicam in itinere: modo te hinc amove.
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.