DEMIPHO
Quid qua profectus causa hinc es Lemnum, Chreme,
Adduxtin tecum filiam?
CHREMES
Non.
DEMIPHO
Quid ita non?
CHREMES
Postquam videt me eius mater esse hic diutius,
Simul autem non manebat aetas virginis
570
Neam negligentiam, ipsam cum omni familia
Ad me profectam esse aibant.
DEMIPHO
Quid illic tam diu,
Quaeso, igitur commorabare, ubi id audiveras?
CHREMES
Pol me detinuit morbus.
DEMIPHO
Unlde? aut qui?
CHREMES
Rogas?
Senectus ipsa est morbus; sed venisse eas
575
Salvas audivi ex nauta qui illas vexerat.
DEMIPHO
Quid gnato obtigerit me absente audistin, Chreme?
CHREMES
Quod quidem me factum consili incertum facit;
Nam hanc conditionem si cui tulero extrario,
Quo pacto aut unde mihi sit dicendum ordine est.
580
Te mihi fidelem ess aeque atque egomet sum mihi
Scibam: ille, si me alienus affinem volet,
Tacebit dum intercedet familiaritas;
Sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet:
Vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea;
585
Quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo
Id restat; nam ego meorum solus sum meus.
DEMIPHO
Scio ita esse; et istaec mihi res sollicitudini est:
Neque defetiscar usque adeo experirier,
Donec tibi id quod pollicitus sum effecero.
590
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.