PHAEDRIA
Dorio, audi,
485
Obsecro.
DORIO
Non audio.
PHAEDRIA
Parumper.
DORIO
Quin omitte me.
PHAEDRIA
Audi quod dicam.
DORIO
At enim taedet iam audire eadem millies.
PHAEDRIA
At nunc dicam quod libenter audias.
DORIO
Loquere, audio.
PHAEDRIA
Nequeo te exorare ut maneas triduum hoc? Quo nunc abis?
DORIO
Mirabar si tu mihi quicquam afferres novi.
490
ANTIPHO
Hei, metuo lenonem ne quid—suo suat capiti.
GETA
Idem ego metuo.
PHAEDRIA
Non mihi credis?
DORIO
Hariolare.
PHAEDRIA
Sin fidem do.
DORIO
Fabulae.
PHAEDRIA
Foeneratum istuc beneficium tibi pulchre dices.
DORIO
Logi.
PHAEDRIA
Crede mihi, gaudebis facto: verum hercle hoc est.
DORIO
Somnia.
PHAEDRIA
Experire; non est longum.
495
DORIO
Cantilenam eandem canis.
PHAEDRIA
Tu mihi cognatus, tu parens, tu amicus, tu—
DORIO
Garri modo.
PHAEDRIA
Adeone ingenio esse duro te atque inexorabili
Ut neque misericordia neque precibus molliri queas?
DORIO
Adeon te esse incogitantem atque impudentem, Phaedria,
Ut phaleratis dictis ducas me, et meam ductes gratiis?
500
ANTIPHO
Miseritum est.
PHAEDRIA
Hei veris vincor.
GETA
Quam uterque est similis sui.
PHAEDRIA
Neque, Antipho alia quum occupatus esset sollicitudine,
Tum hoc esse mihi obiectum malum!
ANTIPHO
Ah, quid istuc autem est, Phaedria?
PHAEDRIA
O fortunatissime Antipho.
ANTIPHO
Egone?
PHAEDRIA
Cui quod amas domi est;
Nec cum huiusmodi unquam usus venit ut conflictares malo.
505
ANTIPHO
Mihin domi est? immo, id quod aiunt, auribus teneo lupum.
Nam neque quomodo a me amittam invenio; neque uti retineam scio.
DORIO
Ipsum istuc mihi in hoc est.
ANTIPHO
Heia, ne parum leno sies.
Numquid hic confecit?
PHAEDRIA
Hicine? quod homo inhumanissimus:
Pamphilam meam vendidit.
510
GETA
Quid? vendidit?
ANTIPHO
Aine
vendidit?
PHAEDRIA
Vendidit.
DORIO
Quam indignum facinus, ancillam aere emtam suo!
PHAEDRIA
Nequeo exorare ut me maneat, et cum illo ut mutet fidem,
Triduum hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero.
Si tum non dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies.
DORIO
Obtundis.
515
ANTIPHO
Haud longum est id quod orat, Dorio: exoret sine:
Idem hoc tibi quod bene promeritus fueris conduplicaverit.
DORIO
Verba istaec sunt.
ANTIPHO
Pamphilamne hac urbe privari sines?
Tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati?
DORIO
Neque ego, neque tu.
GETA
Di tibi omnes id quod es dignus duint.
DORIO
Ego te complures adversum ingenium meum menses tuli
520
Pollicitantem, nihil ferentem, flentem: nunc contra omnia haec,
Repperi qui det neque lacrimet; da locum melioribus.
ANTIPHO
Certe hercle, ego si satis commemini, tibi quidem est olim dies
Quam ad dares huic praestituta.
PHAEDRIA
Factum.
DORIO
Num ego istuc nego?
ANTIPHO
Iam ea praeteriit?
525
DORIO
Non; verum haec ei antecessit.
ANTIPHO
Non pudet
Vanitatis?
DORIO
Minime, dum ob rem.
GETA
Sterquilinium.
PHAEDRIA
Dorio,
Itane tandem facere oportet?
DORIO
Sic sum: si placeo, utere.
ANTIPHO
Sicine hunc decipis?
DORIO
Immo enimvero, Antipho, hic me decipit:
Nam hic me huiusmodi esse scibat; ego hunc esse aliter credidi.
Iste me fefellit; ego isti nihilo sum aliter ac fui.
530
Sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi
Miles dare se dixit: si mihi prior tu attuleris, Phaedria,
Mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandum est. Vale.
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.