ANTIPHO
Enimvero, Antipho, multimodis cum istoc animo es vituperandus.
465
Itane te hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse?
Alios tuam rem credidisti magis quam tete animadversuros?
Nam, ut ut erant alia, illi certe quae nunc tibi domi est consuleres,
Ne quid propter tuam fidem decepta pateretur mali,
Cuius nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae.
470
GETA
Equidem, here, nos iam dudum hic te absentem incusamus qui abieris.
ANTIPHO
Te ipsum quaerebam.
GETA
Sed ea causa nihilo magis defecimus.
ANTIPHO
Loquere, obsecro; quonam in loco sunt res et fortunae meae?
Numquid patri subolet?
GETA
Nihil etiam.
ANTIPHO
Et quid spei porro est?
GETA
Nescio.
ANTIPHO
Ah.
GETA
Nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti.
475
ANTIPHO
Nihil fecit novi.
GETA
Tur Phormio itidem in hac re, ut in aliis, strenuum hominem praebuit.
ANTIPHO
Quid is fecit?
GETA
Confutavit verbis admodum iratum patrem.
ANTIPHO
Eu, Phormio.
GETA
Ego quod potui porro.
ANTIPHO
Mi Geta, omnes vos amo.
GETA
Sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est;
Mansurusque patruum pater est, dum huc adveniat.
480
ANTIPHO
Quid eum?
GETA
Ut aibat,
De eius consilio sese velle facere, quod ad hanc rem attinet.
ANTIPHO
Quantus metus est mihi venire huc salvum nunc patruum, Geta.
Nam per eius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam.
GETA
Phaedria tibi adest.
ANTIPHO
Ubinam?
GETA
Eccum ab sua palaestra exit foras.
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.